Neo-Confessarius
p. 171
durus suscitat furorem» (Prv 15, 1). Si haec nihil iuvent, per parochum vel alium prudentem virum curet monendum maritum. Si neque hoc prosit, patientia opus est et ex tanto malo fructus meritorum in coelis colligendus. Hoc enim nisi fecerit, patietur tamen, idque gravius, et dabit insuper in altera vita poenas; si autem, quae Deus ipsi ferenda offert, patienter tulerit, patietur quidem, attamen cum magno fructu meritorum et levius magnoque cum solatio a Deo accipiendo, qui nobiscum est in tribulatione. Praeprimis caveat, ne oblocutionibus aut exprobrationibus malum augeat.
132. Resp. III. Si viro uxor attentet dominari, suadendum, ut ab ea re dehortetur uxorem suaviter; iubeat interrogare confessarium, num id ipsi conveniat; minime autem se ostendat timidum (alias enim mulieris procax insolescet superbia); si verba suavia non proficiant, obsistat gravioribus et faciat in honestis ac licitis contrarium eius, quod vult mulier, consentiat tamen quandoque, suoque officio bene fungatur, ne ansam querendi iustam pracbeat mulieri neve illa ita magis insultet.
133. Resp. IV. Si vir conqueratur ebriosam esse suam uxorem, interrogetur, an non et ipse nimio potui sit deditus. Si non, suadeatur, ut uxori ad mensam concedat, quantum similis conditionis mulieribus concedi solet, aut etiam aliquanto plus; si nihil proficiat, conetur rationibus adducere ad moderamen; aliorum etiam adhortationes curet adiungi. Si nec haec iuvent, minetur verbera, et si conditio humilior id fert, quandoque, ut ait Gobat , det, raro tamen et cum moderamine. Refert P. Lacroix (l. 6, p. 2, n. 1854) experientia alicuius poenitentis se scire, exemplum viri sobrii patientiamque et moderatam eiusdem admonitionem plus profuisse quam verbera vel rixas.
Quodsi et vir sit ebriosus: 1. Monendus, ut vitet occasiones, et obligandus, ut diebus illis abstineat ab omni potu inebriante,
Opp. moralia tract. 5, n. 9 sqq.