Neo-Confessarius
p. 172
quibus praevidetur futura occasio; vel plus non bibat, quam per experientiam sciat se posse salva temperantia ferre. 2. Vel nisi quid obstet, voveat per aliquod tempus abstinere a potu inebriante, vel omnino a vino usto, vel non adire tabernam, vel saltem non plus bibere, quam sciat rationi non obesse. Quodsi votum faciat omnino abstinendi, id non debet se extendere ad longum tempus, v. gr. ad integrum mensem, quia ob assuetudinem nimis graviter feret ab uno extremo transiens ad alterum, nisi id fiat sub cura medici. Quare aliquando melius erit paulatim sibi subtrahere, donec periculum se inebriandi evanescat. *Aliquando tamen iuvabit sola integra abstinentia: ad quam perficiendam et porro servandam confert ebriosum ad tempus suscipi in hospitium ad curandam ebrietatem institutum, quo melius sine detrimento valetudinis quolibet potu alcoolico desuescat.* 3. Iuvat quoque iniungere illi, ut a confessione domum reversus dicat uxori, ut, quoties viderit adesse periculum, moneat et invitum etiam impediat. 4. Iubeatur considerare quandoque haec quinque puncta: Quid fecisti? Quantum perdidisti? Qualis per ebrietatem evasisti? Quae supplicia meruisti? Quid iam toties promisisti? Vide etiam dicta n. 88. 5. Si cogatur prandere vel agere cum aliis bibentibus nec omnino possit declinare, suggerenda sunt media naturalia pro cavenda ebrietate, quae suggerit Gobat in Quinario tr. 5, c. 51, s. 1, n. 3, quibus tamen uti non licet sine rationabili causa neque tantum ad plus bibendum, quia nec sobrietas nec valetudinis frangendae periculum id permittit. Media autem eiusmodi sunt: 1) mane sumere ientaculum; 2) cibos ante potum solidos edere; 3) comedere ante amara vel brassicam acidam; 4) non bibere varia vina; 5) inter bibendum non edere cibos flatulentos; 6) in principio tarde bibere praetendendo suam indispositionem; 7) post haustum liberaliorem aquam large bibere, edere brassicam etc.; *8) etiam aliquando
Id est Opp. moralia tract. 5 etc.