Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 173

commendari potest, ut secum portet globulum, quo furtim excipiat potum, quem videatur bibere et quem postea proiciat.*

134. Resp. V. Si parents queratur liberos suos inoboedientes esse, ab iis se incitari ad impatientiam, maledictiones etc., confessarius consulat ipsi: 1. Ut peccare desinat et oboediat primum ipse Deo; non esse mirum, quod alii ipsi non oboediant, cum ipse nec oboediat Deo. 2. Ut examinet, num sua fortassis culpa et negligenti educatione ista eveniant. Si liberi durius tractentur, exasperantur, funt tetrici, contumaces et inoboedientes, praesertim si maledictionibus et ignominiosis verbis compellantur. 3. Meminerit iuventutis suae, an non et ipse erraverit. Proinde cogitandum homines defectibus obnoxios esse nec obtineri posse omnia ex voto. Hinc dissimulet minores defectus, ut maiores efficacius corrigat, exemplo piscatorum, qui pisces minores negligunt, ut maiores capiant. 4. Si correctio facienda sit, fiat potius cum lenitate quam nimia severitate; nam, leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti; nimia autem asperitate increpationis offensus nec correptionem recipit nec salutem. 5. Bonis verbis incitet suos ad officium, immorigeris in mensa aliquid subtrahat et det morigeris, hosque laudet. Hac ratione ab ingenuis plus obtinebit quam verberibus. Vide remedia contra iram n. 9.

135. Resp. VI. Si querantur de defectu mediorum ad sustentationem necessariorum: confessarius 1. soletur eos ex dictis n. 115. 2. Hortetur, ut liberos suos in timore Dei educent; haec optima erit hereditas, quam nemo iis auferre potest. Exemplo sit Tobias (4, 23) dicens filio suo: «Pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum.» 3. Excitet ad fiduciam in Deum, qui dixit: «Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adicientur vobis» (Mt 6, 33). 4. Liberi multis titulis sunt magis Dei quam parentum; ipsi cura erit de illis, si ei serviant. Sufficit homini mediocritas; ampla hereditas multis occasio est perditionis et aeternae damnationis.