Neo-Confessarius
p. 174
QUAESTIO V.
Quomodo generatim instruendi parentes etc.
136. Resp. Instrui debent, ut totius familiae bene instituendae curam sedulam habeant, speciatim vero:
1. Ut curent suos liberos bonis moribus ac etiam artibus pro sua facultate instruendos; illos una cum domesticis suis ad catechismum mittant, reduces examinent, bene meritos laudent vel etiam praemiolo aliquo excitent.
2. Ut praebeant toti domui bona exempla: nihil faciant vel loquantur, quo pueri scandalizari queant vel domestici.
3. Ut omnes suos diebus sacris ad divina diligenter mittant; ne ab exhortatione vel concione sine iusta causa eos detineant, neve durius increpent ancillas, si forte paulo serius redeant, ne forte postea non statim nactae occasionem audiendi Sacri illud aut eius partem ex timore omittant. Laboribus servilibus sine urgente necessitate suos ne occupent, otium tamen domi suae ne permittant; commendent lectionem pii libri; curent litanias et preces vespertinas ante decubitum a tota familia collecta recitari: sic descendet benedictio coelestis; pietas enim ad omnia utilis est. Suadeant illis cultum Sanctorum, praesertim Beatissimae Virginis, Sancti Iosephi, angeli custodis et sancti cuius nomen gerunt, et horum festis et alias per annum iubeant suos confiteri et ad mensam Domini accedere. Sublatis e domo vanis imaginibus, prostent piae imagines, videlicet Crucifixi, Beatae Virginis etc., ut subeat animum quandoque pia cogitatio et occasio sit Deum Sanctosque venerandi: uni alterive sodalitati (pluribus adscribi non expedit, quia ob negotia domestica tot legibus satisfacere non possunt) dent sua nomina, eam adeant, iuxta eius leges divina frequentent. *Imprimis commendanda est unio Sanctissimae Familiae, quae d. 14 et 20 Iunii 1892 speciali modo a Leone PP. XIII est laudata atque spiritualibus gratiis ditata. Haec enim omnia familiae membra complexa ad pietatem informat atque ea praescribit, quae impletu facillima magnam