Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 4

solutione dimittat, sed excitet suaviter, iuvet variis interrogationibus, percurrendo materias, in quibus labuntur fere eiusmodi. Deinde suggerat modum se recte examinandi, v. gr. quid cogitatione, verbo, opere, omissione, domi, in templo, clam, palam in hac illave occasione contra Deum, se ipsum, suos aliosque proximos mali admiserit; rudes enim sine absolutione ideo dimissi aut non revertentur aut statim adibunt alium exacerbati et minime correcti, cum multi non sint capaces, prout par est, se examinandi; si quis tamen inveniretur in diversis materiis gravium peccatorum reus et numerum tantum coniectando diceret, admonendus is esset obligationis se diligenter examinandi, et suggesto modo id faciendi dimitti utiliter posset et quandoque deberet, ut examinet iite conscientiam et mox redeat, nisi forte circumstantiae aliud exigant.

Resp. III. Si omittat poenitens aliquid necessario addendum et confiteatur ex scripto, statim id interrogetur; si autem confiteatur de memoria, putetque prudenter confessarius se satis illius recordaturum, interrogationem ad finem confessionis differat; si vero prudenter timeat, ne id obliviscatur, sinat adhuc unum alterumve peccatum addere et tum interroget, ne postea cum confusione et nova molestia teneatur peccata repetere poenitens; ubi interrogationi satisfecerit, confessarius peccatum ultimo dictum in mentem revocet et iubeat ab illo pergere; sic enim reducetur ad narrationem antea mente conceptam.

Resp. IV. Si poenitens in confessione incipiat aliorum peccata detegere, mox moneatur, ut sua confiteatur, de alienis autem, ne detrahat, sileat, ut confessio, quemadmodum oportet, sit humilis sui, non aliorum accusatio. Si adferat impertinentia aut velut historiam contexat, dicatur ei satis esse, si sua peccata quoad speciem et numerum confiteatur, sine mentione occasionis et causae; iuvabit quandoque, si intelligetur, ad cuius peccati confessionem narratio tendat, interrogare, an in hac illave materia se reum inveniat peccati.