Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 175

vim habent ad omnes in officiis vitae vere christianae continendos. — Praeterea summopere suadenda est adscriptio ad aliquam associationem, qua exercetur caritas et misericordia in proximos atque zelus animarum. Nihil enim magis decet christianum quam spiritu apostolico agi, nec quidquam coelestem benedictionem divinamque misericordiam magis conciliat quam misericordiam exercere in alios eorumque necessitates sive corporales sive spirituales sublevare. Exsistunt eiusmodi associationes complures, v. gr. associatio dicta a Sancto Xaverio, a Sancto Petro Claver, a Sancto Bonifatio, Sanctae Infantiae, Associatio Sancti Vincentii, immo addi potest ad meram spiritualem misericordiam impendendam tum in hunc finem tum in alios fines nobilissimos Apostolatus precum et Confraternitas Sanctissimi Cordis Iesu, vel Confraternitas Purissimi Cordis B. M. V. pro conversione peccatorum.

* Hae sunt associationes directe religiosae; aliae, quae nostra aetate viris commendandae sunt, iam occurrerunt supra in capite addititio post n. 118 et recurrent infra post n. 156.*

4. Ut tum inter se, tum inter suos maximi aestiment et curent concordiam; ubi enim haec non est, nec benedictio erit. Caveant quoque, ne sine speciali causa necessitatis unum ex filiis prae aliis foveant advertentibus aliis; hoc enim invidiam et aversionem parit. Neque dum proles a patre punitur, si cum moderamine fiat, mater palam obsistat aut proli postea blandiatur, ac si innocens passa esset; hoc enim correptionis fructum aufert et liberos facit contumaces. Si pater monendus videatur, fiat hoc clam pueris. Et haec eadem servet pater, si mater moderate puniat.

5. Ut pro facultatibus suis sint misericordes in pauperes: «Beati» enim «misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur» (Mt 5, 7). «Foeneratur Domino, qui miseretur pauperis» (Prv 19, 17). «Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam» (Prv 28, 27). Proinde pauperes ne despiciant, ne repellant dure, sed si succurrere non possunt, benigne dimittant; si possunt, id faciant bona intentione