Neo-Confessarius
p. 176
tamquam Christo, qui quibusdam voluit esse superflua, aliis de- esse necessaria, ut illi in his sibi gratificarentur et mererentur misericordiam. Expedit etiam, ut parentes pueris committant eleemosynam pauperibus porrigendam; sic enim a teneris in- duent affectum misericordiae. Bonam matremfamilias describit Salomon (Prv 31, 10 sqq) vocatque mulierem fortem. «Byssus», inquit, «et purpura indumentum eius», id est, si spiritualiter su- mas, candor seu integritas vitae seu verecundia. «Consideravit semitas domus suae», hoc est, mores suos et suorum. «Panem otiosa non comedit», id est, labore acquisivit. «Omnes dome- stici eius vestiti sunt duplicibus», quod spiritualiter sumere licet pro scientia congrua et virtutibus. «Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius», id est, verbis pru- dens et clemens seu suavis. «Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum», id est, excitavit se ad onera matrimonii fortiter ferenda. «Digiti eius apprehenderunt fusum», id est, dedit se laboribus mulieri et matrifamilias convenien- tibus. «Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.»
CAPUT V.
De confessario liberorum seu filiorum familias.
Nosse oportet confessarium horum obligationes, bona et iura indeque iudicare de eorum peccatis.
QUAESTIO I.
Quae sint obligationes liberorum erga parentes eorumque peccata specialia contra pietatem.
137. Resp. Liberi debent parentibus amorem, reverentiam et oboedientiam. Ratio est, quia, sicut rectus ordo in re- publica rationalis creaturae et lex naturae exigit, ut parentes prolem suam ament eique procurent, quae ad corporis et animae salutem necessaria sunt: sic pariter exigit, ut filii parentes suos, a quibus post Deum vitam, educationem et sustentationem habent, ament, adiuvent, revereantur, lisque,