Neo-Confessarius
p. 177
saltem quamdiu iis subsunt et in patria sunt potestate constituti, oboediant. Unde peccant graviter:
138. I. Si pauperibus parentibus, qui se alere honeste non valent, non subministrant alimenta et necessaria; si parentes in infirmitate negligunt, medicum non arcessunt, dum possunt; si pauperes parentes nolunt agnoscere cum gravi eorum maerore; secus tamen, si iis providerent et ex gravi rationabili causa exterius tantum dissimularent; tunc enim ad tempus parentes non possent esse rationabiliter inviti. — 2. Si a testamento, piis legatis faciendis eos vi vel dolo impediunt vel eorum testamenta et legata non implent; si defunctis pro more christiano non succurrunt etc. — 3. Si iis signa odii ostendunt et aspere eos tractant vel torvo semper vultu intuentur, ac si odio habeant; si verbis contumeliosis, vel quibus sciunt graviter eos offendi, afficiunt; si maledicta vel convicia in eos coniciunt; si eos percutiunt vel ad percutiendos manum attollunt, nisi id necessarium esset ad vitam vel integritatem membrorum conservandam. Si sunt causa, ut parentes merito graviter contristentur; si grave illis malum, v. gr. mortem, optant, vel de ea secuta deliberate gaudent contra ordinem caritatis; si eos in iudicio de crimine etiam vero accusant: excipe, nisi crimen esset eiusmodi contra bonum commune, ut denuntiari omnino deberet neque aliter posset impediri; tunc enim bonum publicum privato praeferendum est. — 4. Si in re gravi spectante ad mores, animae salutem et gubernationem domus parentes non audiunt, vel contra voluntatem eorum cum persona indigna contrahunt matrimonium, ex quo spectatis circumstantiis et moribus in patria vigentibus grave dedecus sequatur familiae; vel si illud ineunt inconsultis parentibus in iis circumstantiis, in quibus hi merito graviter offendi possunt; licet enim liberi non subsint parentibus quoad electionem status nec teneantur oboedire, quando parentes sine rationabili causa dissentiunt, decet tamen omnino, ut eos consulant. — Denique graviter peccant per omnem rebellionem, contumaciam contra expressa parentum mandata,