Neo-Confessarius
p. 178
nisi materiae levitas vel indifferentia aut negligentia aliqua humanae fragilitatis excuset atque absit omnis mandati contemptus. Ratio horum omnium est, quia pietas erga parentes in materia gravi per se obligat liberos sub peccato mortali. Dixi: «per se»; quia per accidens quandoque a mortali excusari possunt, v. gr. ratione aetatis, infirmitatis, iudicii obtusi, educationis etc., ita ut parentes rationabiliter non possint graviter offendi. Hinc, si in genere se quis accuset de inoboedientia vel irreverentia contra parentes, spectanda est indoles et aetas poenitentis. Si igitur aetas est tenera, supponi potest delictum non esse grave; si autem aetas est grandior et indoles videtur audax, interrogandum est de modo irreverentiae et materia inoboedientiae; quae enim respectu aliorum in materia odii, contumeliae, malevolentiae, contemptus sunt mediocria, respectu parentum filiis sunt gravia, quia his illi sunt proximi post Deum. Ceterum mos et aestimatio gentis etiam spectari debent, ut iudicetur de gravitate irreverentiae filiorum contra parentes. Quodsi filius dubitet, an causa aliquid faciendi vel omittendi, quo parents graviter affligi possit, sit iusta, tenetur abstinere, quia possessio est pro parente; immo licet certo constet exacerbationem parentis oriri ex malevolentia vel natura eius difficili et morosa, tamen pietas exigit, ut filius omnem quoad potest eius exacerbandi occasionem fugiat. Si tamen praeter filii praevisionem oriatur exacerbatio, ipsi non imputatur.
QUAESTIO II.
Quae sint filiorum bona et iura eorumque peccata contra iustitiam.
Bona filiorum diversa diversaque in ea iura. — Filiorum iniustitiae atque restitutionis faciendae obligatio et modus. — Admonitio et instructio filiorum.
139. Resp. Bonorum filiorum quattuor genera esse possunt, nempe castrensia, quasi castrensia, adventitia, profectitia . Castrensia sunt illa omnia, quae filius acquirit
Hanc Romani iuris divisionem recentiora iura solent relinquere, distinguendo bona filiorum libera et non libera; videlicet libera, quorum dominium