Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 179

castrorum seu militiae causa, ut equus et reliqua omnia, quae eunti ad militiam donantur a patre aut ab alio. Item, quae acquirit ratione militiae, ut sunt stipendia, spolia, et quae ex memoratis bonis proveniunt. Horum dominium plenum liberamque sine consensu patris dispositionem habet filius; si tamen pubes non esset, id est, annum decimum quartum non complevisset, de iis disponere et testari non posset, ne privilegium cedat in detrimentum infirmae adhuc aetatis.

140. Quasi castrensia sunt, quae filio donata sunt a principe, vel quae sunt acquisita officio publico non mechanico, ut iudicis, advocati, medici, professoris scientiae liberalis, aut officio clericali vel beneficio ecclesiastico. Item quae donata sunt a patre pro titulo ordinationis. Horum dominium et dispositionem habet filius eodem modo ac castrensium. Titulus tamen ordinationis probabilius computari debet in divisione bonorum, quia censetur legitima pars hereditatis.

141. Adventitia sunt, quae aliunde, non intuitu patris, saltem non principaliter, filio adhuc sub patria potestate constituto adveniunt: v. gr. per testamentum aut alio modo, a matre, avis vel consanguineis maternis aut extraneis, aut ex privata propria industria et labore, famulatu apud externos, ex negotiatione filii, qui ex proprio peculio suis sumpti-

et ususfructus pertinet ad filios, administratio sola in minore filiorum aetate ad parentes; non libera, quorum dominium quidem apud filios est, administratio tamen et ususfructus spectat ad parentes. Quae dispositio a iure Romano non multum dissentit. Huius enim iuris bona profectitia non proprie bona sunt filiorum, neque in recentioribus iuribus inter ea recensentur; bona adventitia fere coincidunt cum bonis filiorum non liberis, bona castrensia et quasi castrensia cum bonis liberis, videlicet iis, quae filius proprio labore separatave industria lucratur vel donatione sibi personaliter facta acquirit. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 1058 sqq. Ceterum accuratiora iura ex singularum regionum legibus discenda sunt. Quapropter si in confessione occurrerit quaestio dubia in re iustitiae commutativae inter filios et parentes neque ex sola aequitate iuris naturalis solutio dari possit, consulendae sunt leges loci. — Quae in sequentibus notantur circa peccata filiorum, ea sunt, quae fere ex ipso iure naturali definiri possint. *