Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 180

bus vivit, opera extraordinaria, aut fortuito, v. gr. inventione thesauri, aut ex donatione, quae intuitu quidem patris, principaliter tamen ex affectu erga ipsum filium facta est. Horum dominium ad filium pertinet, ususfructus vero, quamdiu filius est sub patria potestate, ad patrem; hinc mortuo patre ea bona non sunt cum aliis dividenda, et si uti res consumptibiles fuerint consumpta, filio sunt in aequivalenti restituenda. Idem valet de castrensibus et quasi castrensibus.

142. Profectitia sunt bona a prioribus distincta, quae filio obveniunt ex donatione facta principaliter intuitu patris, et quae filius acquirit ex bonis paternis, v. gr. ea administrando, cum iis nomine patris negotiando. Horum proprietas et ususfructus spectat ad patrem; proinde eo mortuo in omnes heredes sunt dividenda. Si tamen filius etiam clam negotiaretur pecunia patris nomine suo, suscepto in se eius periculo et damno, lucrum esset adventitium, quia sic pecunia velut sua negotiaretur. Unde

143. Infero I. Peccat filius contra iustitiam et tenetur per se loquendo ad restitutionem, si sub patria potestate constitutus ex bonis adventitiis eorumve fructibus aliquid expendit, donat vel alia ratione alienat contra voluntatem patris; quia ususfructus illorum pertinet ad patrem. Item, si de bonis profectitiis aut aliis bonis patris sibi assumit vel eis damnum grave infert; quia horum bonorum et proprietas et ususfructus spectat ad patrem. Dixi: «per se loquendo». Nam 1. non tenetur restituere, si pater condonet, aut si prudenter praesumatur condonaturus esse, si rogaretur, etsi filius prae verecundia rogare non audeat; praesumitur autem condonaturus, si pater sit liberalis et magno affectu feratur in filium. 2. Si pater scit neque exigit restitutionem; et raro, inquit Laymann , censetur pater tam severus, ut damnum passus in bonis filii adventitiis reparari ab eo id velit. 3. Si damnum sit leve. 4. Si bona sint donata vel legata filio ea

Theol. mor. 1. 3, tract. 4, c. 12, n. 7.