Neo-Confessarius
p. 181
conditione, ut ipse solus usumfructum habeat, vel legatus filio sit solus ususfructus; quia super hunc alius ususfructus constitui non potest. 5. Si filius cum patre vel eo invito adeat hereditatem. Ratio est, quia in his postremis casibus ususfructus spectat ad filium. *In quo casu filius non assumpsit vel damnificavit bona aliena, sed propria; proindeest omne fundamentum restitutionis.* Filius tamen, quamdiu est impubes, nihil de bonis suis pro foro externo alienare potest; neque pubes factus sine consensu patris ad profanas causas potest testari nisi de bonis castrensibus vel quasi castrensibus. Dixi: «pro foro externo»; nam, si impubes ratione praeditus tibi donaret de bonis, quorum dominium et administrationem habet, licite id retineres donec repeteretur. *In eiusmodi causis, si filius ratione plene usus omnino libere neque ullo dolo fraudeve circumventus aliquid donavit, eadem teneri possunt, quae valent generatim de contractibus minorennium. Habere eos licet pro validis, sed infirmis seu solubilibus, atque invocata eorum solutione, etiam in conscientia sunt invalidi.* 144. Infero II. Filius, si rem gravem subducit, quam putatur rationabiliter pater non negaturus esse, si ab eo peteretur, non peccat graviter; secus, si putatur rationabiliter pater negaturus aut invitus esse, ut si filius subduceret ad lusus vetitos, compotationes, luxum etc. Ratio est, quia in posteriore casu pater est invitus quoad substantiam, in priore autem tantum quoad modum. Quae quantitas respectu filii patri aliquid surripientis sit gravis, non potest una regula definiri, sed spectari debent parentum status, facultates, affectus in liberos, multitudo filiorum, finis ad quem res accipitur. Si enim parentes sunt divites, liberales in suos, filii pauci, et res accipitur ad usus honestos, parentes sunt minus inviti, saltem quoad substantiam, quam si sunt mediocris fortunae, parci, numerosam habent prolem vel res accipitur ad usus inhonestos. Haec omnia diligenter consideranda sunt, ne vel nimis facile filiis ingeratur conscientia peccati mortalis vel laxentur habenae ad furandum.