Neo-Confessarius
p. 182
145. Infero III. Peccat filiusfamilias, si aliquid de lucro, quod in domo patris opera ordinaria laborans, v. gr. agriculturam exercendo, aut negotiando nomine patris, v. gr. mercatoris, cauponis, acquirit, sibi retineat sine consensu patris, vel nisi ex contractu cum patre id sibi postulare possit tamquam salarium. Ratio est, quia iura (apud Laymann l. 3, tr. 4, c. 8, n. 12) volunt omnia acquiri patri, quae filius in domo patris laborans lucratur, idque merito; nam sic providetur liberis omnibus tam infirmis et debilibus quam sanis et validis litesque vitantur. Neque consuetudo habet, ut filius a parente exigat salarium in eiusmodi labore, cum victum et vestitum a patre habeat et addiscat sibi necessaria acquirere . Deinde, etsi plures (apud Laymann l. c. et Lacroix l. 3, p. I, n. 1034) putent filio in domo patris laboranti deberi salarium, eo quod sit velut socius negotiationis nec debeat esse deterioris conditionis quam famulus vel extraneus ad lucrum concurrens, praesertim si alii liberi parum aut nihil laborent aut ad lucrum conferant: non potest tamen clam sibi assumere salarium, quia non permittitur occulta compensatio nisi habenti ius certum; ius autem filii ad salarium, nisi cum patre de parte lucri contraxerit, certum non est, tum propter iam dicta, tum quia, si vellet cum patre contrahere, posset eum pater repellere, ei, cum ipse se alere possit, victum negare et uti alterius opera. Praeterea, ut advertit Molina (tr. 2, d. 554), gestor negotiorum, quando praesens est ille, cuius negotium gerit, non potest petere salarium, de quo mentionem non fecit, sed censetur facere gratis, proinde in praesenti re non est consensus patris in salarium, nisi contractus intervenerit. Hinc si filius, defunctis iam parentibus, praetendat plus in divisione hereditatis, timensque, ne ab aliis id sibi negetur, velit occultare aliqua et sibi reservare, eo quod parentes senes sustentare, rem
Consentit quoad substantiam ius Germanicum §§ 1617 1618. Quomodo post factum aliquando res paulo mitius tractari possit, vide mox infra.