Neo-Confessarius
p. 183
domesticam administrare et conservare debuerit, vel etiam auxerit, cum interim fratres et sorores matrimonio iuncti sua curaverint aut alibi lucrum fecerint: bene expendenda sunt omnia. Nam forte alii quoque in domo paterna ante ipsum laborarunt et parentibus adfuerunt auxilio, idque absque salario, aut ipse victum et vestitum ex bonis parentum habuit diutius quam alii etc. Si consideratis omnibus aequum videatur, ut compensetur ipsi labor pro parentum sustentatione bonisque administrandis impensus maior, eo quod plus fecerit quam alii: interrogetur, an pater promiserit ei compensationem curae maioris? Si ita, compensanda est iudicio prudentum; si non, conveniat cum fratribus, audito aliorum consilio, ut fiat, quod aequum est; permittere enim, ut ille ipse sibi compensationem taxet, nimis periculosum est. Putant Laymann et alii ob sententiam oppositam, quae tenet, deberi filio salarium, posse confessarium mitius agere, ita ut non obliget ad restitutionem, si filius iam subduxerit compensationem, modo ne sit iusto maior certumque sit eum plus lucratum esse parentibus quam alios.
Dixi I: «opera ordinaria»; nam quae filius lucratur opera extraordinaria, bonis adventitiis seu bonis filii propriis annumerantur, ideoque licet peccet patri non concedens usumfructum, potest tamen facilius quandoque excusari ob pericula non accipiendi postea, quod ipsi prae ceteris debetur. Denique censet Laymann posse filium ex operis artificialibus in domo patris exigere salarium, deductis tamen expensis, quas pater ipsi sustentando impendit. Rationem dat, quia filius, nisi pater se alere non posset, potest e domo paterna discedere, ut artem discat vel quodvis honestum vitae genus amplectatur, ergo etiam, ut alteri operam suam locet et lucretur. Quod ex eo probat, quia alias servilis conditionis efficeretur et velut in perpetuo carcere in domo paterna detineri posset. At nisi contractus saltem tacitus intervenerit,
L. 3, tract. 4, c. 8, n. ii. L. 3, tract. 4, c. 8, n. ii.