Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 184

censetur laborare gratis. *Per se de auxilio, quod filius praestet patri in arte exercenda, idem dicendum est atque de auxilio praestito in re oeconomica vel mercatoria; etiam ius Germanicum § 1617 universim statuit filios, quamdiu ad domesticam societatem parentum pertinent atque a parentibus educantur aut aluntur, debere pro viribus et conditione status parentibus servitio esse in re domestica et parentum negotio. Aliae leges paulo maiora iura filiis tribuunt. Post factum igitur caveri debet, ut iam supra dictum est, ne facilius restitutionis obligatio iniungatur, eo quod complures rationes existant, quae a restitutione filium excusent.*

Dixi 2: «filiusfamilias», id est, sub patria potestate constitutus; nam si hac sit liber, v. gr. per mortem naturalem vel civilem patris, avo paterno non superstite, per emancipationem coram iudice aut contractum matrimonii esparatamque domesticam societatem, ea, quae lucratur, sibi acquirit. 146. Infero IV. Quae filius invito patre subduxit iniuste, tenetur mortuo patre in divisione hereditatis subtrahere suae parti, quia iustitia exigit, ut alii coheredes serventur indemnes et aequalitas adducatur. Excipe, nisi alii tantundem subduxissent aut scientes agendi modum compensationem non exigerent, vel si pater in vivis remississet, vel denique si solus esset heres. In postremo casu solus quoque tenetur solvere patris debita, quamquam non ultra vires hereditatis, idque in foro conscientiae, etiamsi inventarium non fecisset. Similiter in divisione hereditatis subtrahenda sunt, quae praeter necessaria alimenta (id est convenientem sustentationem) necessario alicui ex filiis pater impendit, ut sunt data in dotem ob nuptias, ordines, ingressum religionis per professionem, ad liberandum filium ex carcere, in quem ob delictum coniectus fuit. Ita, nisi pater expresserit ea non esse subtrahenda. Ratio est, quia pater censetur ista dedisse, quia debuit, ideoque de portione huius prolis. Quae vero data sunt pro alimentis in studiis, pro addiscenda vel profitenda arte etsi