Neo-Confessarius
p. 5
Demum, si nimis crasse vel impudice exprimat quaedam, doceatur ea honestius eloqui, ita tamen, ut species exprimatur.
Resp. V. Caveat confessarius, ne ulla unquam signa det manibus, pedibus, oculis vel quocumque motu corporis, quo circumstantes in suspicionem veniant aliquid singulare in confessione referri; quidquid audierit, nullum det signum admirationis vel indignationis, quod solus etiam poenitens possit advertere; alias enim hic deterrebitur ab enarrandis reliquis. Ob eandem causam ne increpet ante confessionem et examen absolutum; sed potius, quo graviora detexerit, eo suavius agat cum eo, magisque animet, ut totum virus evomat paceque fruatur.
CAPUT III.
Quae observari debeant circa examen poenitentis.
Examen sit diversum pro diversa poenitentis conditione; sit moderatum.
4. Resp. I. Necesse non est examinare eos, qui sacre confitentur raroque peccant graviter, et quos constat nosse omnia, quae spectant ad confessionis integritatem: unde regulariter interrogandi non sunt religiosi, ecclesiastici, aliique in theologia versati, nisi tamen certum videatur ab iis omitti aliquid necessario explicandum; tum enim et non alias prudenter praesumitur eos aut nescire suam obligationem aut ad eam non advertere.
Resp. II. Si examine opus sit, fiat id convenienter ad aetatem, naturam, conditionem, sexum et negotia, et de illis tantum, quae probabiliter ab illo poenitente videntur forte admissa. In materia castitatis procedendum est caute, ne forte poenitens doceatur, quod ignorat et quod eum scire non convenit. Si neget cogitationes, non interrogetur de operibus, nisi forte poenitens sit admodum rudis ; eiusmodi
Immo idem observa non solum apud rudes, sed etiam apud eos, qui videantur non admodum sinceri; quos non raro etiam post negatas cogitationes urgendo et porro interrogando de pravis sermonibus vel male gestis,