Neo-Confessarius
p. 185
mechanica, pro convivio doctorali vel nuptiali, in prima Missa, primo ingressu in religionem, reducuntur ad alimenta, quia haec spectant ad decentem sustentationem et honorem patris. *Etiam expensae pro studiis etc. computari debent pro parte hereditatis, si pro conditione parentum excessivae erant adeoque aequalitatem filiorum earum neglectus notabiliter laedat. Cf. etiam ius Germ. § 2050. Alioquin voluntas parentum vel expressa vel aliunde satis nota attendenda est.*
Haec de bonis filiorum atque de peccatis, quae circa haec bona facilius committi possunt. Pauca addenda sunt de reliquis peccatis filiorum.
147. 1. Si filius (idem est de filia) se accusat de inoboedientia erga parentes, moneatur, ut meminerit, quanta tulerint fecerintque pro liberis, quot noctes duxerint insomnes, quot molestias adhuc sustineant, ut eos honeste alant iisque in futurum provideant; indignum esse haec incommoda augeri a liberis, a quibus nunc auxilium et solatium exspectent. Numquid vis manducare cum parentibus? Numquid vis esse heres eorum? Nonne ergo decet te simul laborare et obtemperare? Mandat Deus, ut parentibus oboedias; si iis es inoboediens, Deo es inoboediens; quomodo ergo ab eo benedictionem exspectabis? — 2. Si graviter offendit parentes sive inoboedientia sive laesione honoris, imprecatione aliove modo, iubeatur redux domum veniam petere et emendationem promittere, vel si hoc videatur difficulter facturus, suavibus verbis et promptis obsequiis debito suo satisfacere et eos sibi conciliare. — 3. Si putat filius se a parente durius tractari, alium contra foveri, interrogetur, sitne ille forte magis reverens erga parentem; si ita, faciat ipse similiter; si non, conetur ipse in omnibus gratificari parentibus; ita fore, ut non minus ametur. Amor erga unum ex liberis, v. gr. iuniorem, est quandoque magis tener, non ideo natu maior minus amatur. Quodsi parents asperius eum habeat, iubeatur aut tacere aut benigne et reverenter respondere; sic vincet et emolliet parentis animum, et si ad tempus