Neo-Confessarius
p. 186
patiendum sit, patientiam Deus multiplici benedictione coronabit etc. — 4. Si queritur et ad excusandam inoboedientiam vel irreverentiam adfert parentem rei domesticae non bene praeesse, potitare, sua dilapidare: moneatur, ut ipse eo diligentius rebus suis invigilet, patre ebrio sileat, sobrium et bene dispositum benigne et reverenter moneat et roget, ut suis sibique consulat, vel curet per virum prudentem, v. gr. pastorem aliumve amicum, patrem ad meliora reducendum; Deumque saepe pro eo oret, et quae omnibus adhibitis emendare non potest, patienter ferat, sibique certo persuadeat in praemium patientiae Deum in terris benedictionem et gloriam daturum esse in coelis.
CAPUT VI.
De confessario superiorum et subditorum.
QUAESTIO I.
Quae sint speciales obligationes et peccata herorum seu dominorum.
148. Resp. Heri aliique superiores tenentur habere curam famulorum et subditorum suorum, iisque praestare, ad quae vi contractus seu taciti seu expressi sese obligarunt; ait enim apostolus: «Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior» (1 Tim 5, 8). Ratio autem est, tum quia sunt loco parentum caputque suorum morale, tum quia iustitia exigit, ut, de quibus contraxerunt, servent. Unde
149. 1. Peccant heri, si non curant, ut praecepta Dei et Ecclesiae observent famuli et famulae; si non impediunt eos ab occasione peccandi vel pericula ab eis non avertunt, quantum in ipsis est; si delinquentes non corrigunt; si negligentes necessaria ad salutem non monent vel ad ea addiscenda non adducunt .
Iuxta can. 1335 «heri ... obligatione adstringuntur curandi, ut omnes sibi subiecti ... catechetica institutione erudiantur».