Neo-Confessarius
p. 187
2. Si non dant iis convenientia alimenta et mercedem iustam; si hanc, quando famuli fideliter serviverint, non dant tempore consueto, nisi in dilationem famulantes consentiant. Est autem merces iusta, quae spectatis circumstantiis loci et temporis pro tali ministerio eiusmodi hominibus pendi solet; estque triplex, alia summa, alia media, alia infima. Minorem quam hanc famulo dare domino non licet, etsi hic paupertate coactus se locaverit vel res arbitrio domini sine conventione explicita fuerit relicta, nisi forte ministerium sit tale, pro quo nihil exigi darique soleat praeter honestam sustentationem victumque convenientem, vel nisi herus aliquem receperit potius misericordiae quam obsequii causa hocque illi indicaverit. Ceterum sicut copia mercium saepe imminuit earum pretium, sic copia famulantium horum salarium, quod praeter convenientem sustentationem solvitur, potest imminuere, ita ut modo iustum sit, quod alias iustum non fuisset.
3. Si famulos ante tempus sine iusta causa, quae sit ex parte famulorum, ex servitio dimittunt, vel ita tractant, ut cogantur antea discedere. Atque in hoc utroque casu tenentur solvere mercedem integram, per se loquendo, et famulos servare indemnes.
4. Si negant salarium vel eius partem, eo quod nolunt vel non possunt eorum opera uti, v. gr. quia heri sunt infirmi aut aliunde impediti, nisi aliter conventum sit. Alias enim, cum per famulos non stet, quominus operam suam praestent, potius heri ex casu fortuito quam famuli innocentes damnum ferre debent. In hoc casu, si famulus locaret operam suam alteri ad tempus, stipendium pro ea cederet domino impedito, quia opera illius temporis illi debetur, ergo et pretium eius; neque damnum pateretur famulus, quod compensari deberet (Lacroix l. 3, p. 2, n. 1050; Laynam l. 3, tr. 4, c. 22, n. 3). Quodsi herus monuisset vel imperasset famulo, ut interim operam suam locaret alteri, hic vero id neglexisset, detrahi famulo posset, quantum domino decedit.