Neo-Confessarius
p. 188
Putat quidem Lessius libertatem se locandi interim alteri, famulo concessam, esse pretio aestimabilem, ideoque aliquid pro ea, si alteri non se locarit, posse detrahi; at libertas illa, ut recte observat Molina , est parum aestimabilis, nisi famulus reapse alteri se locare potuit, sed libertatis amans noluit.
5. Si famulis aegrotantibus ad breve tempus pro consuetudine loci non dant alimenta; quia, si consuetudo ita habet, tacite ad id in conducendis famulis se obligarunt. Attamen infirmis non tenentur solvere medicinas; immo si conductus, v. gr. ad annum, aegrotaret diu, v. gr. ad duos vel tres menses, in rigore herus nec alimenta tamdiu nec totum salarium, sed pro rata temporis tantum dare teneretur. Hic quando graviter, quando leviter tantum peccant heri, determinandum est ex gravitate vel levitate materiae, ut in aliis iniuriis. *Compluribus tamen locis huic rei provisum est legibus positivis et instituto assecurationis, cui inscribendos curare debent heri famulos seu operarios conductos: quo fit, ut in casu morbi et infortunii vel in hospitio curentur vel certum salarium recipiant. Assecurationum praemia quae vocantur quoad maiorem partem solvere quidem debent domini, quod pro aliquo salarii complemento haberi licet, cuius ius lex publica famulantibus tribuit. Quapropter domini si omiserint curam inscribendi conductos famulos, contra eos peccant, atque in casu infortunii famulis re ipsa id debent, quod hi alias ab instituto assecurationis accepissent. Cui consonat ipse usus tribunalium.*
Ceterum non peccant heri timendo et invigilando, ne a famulis defraudentur, quia timor fundatur in periculo communi. 150. Si circumstantiae id ferant, monendi sunt domini, ut suae obligationi satisfaciant, famulantes benigne tractent, non appellent verbis contumeliosis; eorum errata corrigant, leviora
De iustit. et iure l. 2, c. 24, n. 9.
De iustit. et iure disp. 493, n. 1.