Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 189

quandoque dissimulent, memores humanae fragilitatis; eorum famae consulant nec defectus aut vitia divulgent, nisi forte caritas postulet, ut revelentur alteri, cui illi suam operam deinceps vellent addicere; quo etiam in casu plus non est dicendum, quam quod conducit ad cautelam heri futuri.

QUAESTIO II.

* Praenotanda. Quae dicta sunt numeris prioribus et quae in Luc Quaestione dicuntur, respiciunt famulos, qui ad tempus transeunt in familiam domini, in aedibus domini habitant et aluntur, sive pro servitio personali domini conducti sunt, sive pro variis laboribus in rebus domini praestandis. Nam quod alios operarios attinet, qui conducuntur quidem ad praestandos labores pro salario, non autem alimenta recipiunt, sed ceteroqui sunt sui iuris, postea, quando sermo erit de operariis et opificibus, complura specialia notanda sunt.*

Quae sint obligationes famulantium.

Quid debeant circa oboedientiam, obsequium, dannum avertendum. — Salarium; occulta compensatio; in rebus domini tractandis fidelitas eiusque defectus. — Observantia praeceptorum Ecclesiae, impedimenta contra ea a dominis creata. — Cooperatio in peccatis.

151. Resp. Tenentur 1. oboedire heris suis in iis, quae spectant ad bonos mores, et in iis, ad quae se obligarunt vi contractus. 2. Praestare fidele obsequium heris suis, quale ordinarie ab eiusmodi famulis exigi et praestari solet. 3. Quod etsi possit esse exactissimum, quale solent exhibere diligentissimi, et medium, quale solent diligentiores: satisfaciunt tamen suae obligationi, nisi aliter conventum sit, si praestant infimum iustum, seu quale solent praestare diligentes, ita ut non vergat in desidiam. 4. Manere in obsequio dominorum tempore, de quo conventum est, nisi causa interveniat, ex qua pro consuetudine loci liceat discedere. 5. Non uti rebus dominorum vel eas distrahere ipsis rationabiliter invitis, cavereque eorum damna pro ratione officii sui. Unde deduco: 152. 1. Peccat famulus, si negligens est et servitium iustum saltem infimum praestare omittit. Et in hoc casu tenetur domino de damno emergente et lucro cessante; item si ante