Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 190

tempus sine iusta causa discedit aut relicto ante servitio non redit. Verum si dominus nullum ex discessu damnum patiatur, non poterit famulo per se negare totum salarium, quia dignus est operarius mercede, sua pro tempore, quo laboravit (Lugo, De iustit. et iure d. 29, n. 56); potest tamen negare post iudicis sententiam, * vel etiam quando vi legis exsistentis ipsi licet iudicis interventum invocare, siquidem leges hoc modo discessum iniustum possunt punire: attamen de iniusto discessu clare debet constare, * vel si famulum redeuntem nolit, ubi non tenetur, recipere.

2. Si non impedit damna domini sui. Non impediens semper quidem peccat contra caritatem, cum facile et sine gravi incommodo potest impedire neque facit; contra iustitiam autem et cum obligatione restituendi in defectu aliorum, si damna non impedit in iis, quae ipsi specialiter sunt commissa. Sic cui commissa est cella, granarium, penus, hortus, culina vel tota domus: hic tenetur de damnis, quae eius culpa sunt illata istis rebus vel ab ipso non impedita, cum impediri potuissent. Si autem non impedit in iis, quae ipsi specialiter commissa non sunt, etsi, ut dixi, peccare possit contra caritatem, probabiliter tamen non peccat contra iustitiam, ideoque ad restitutionem non tenetur; nam illa obligatio nimis difficilem redderet famulatum, neque videtur imposita. Admittunt hoc omnes, si damna inferantur a domesticis; negant vero Lugo, Tamburini , Lacroix, si ab extraneis inferantur rebus dominorum, circa quas solent occupari famuli, ut sunt res omnes domesticae, fruges agrorum etc., eo quod sit communis persuasio videaturque esse iuris gentium, quod cuilibet famulo res domini sui commissa sit contra iniurias externorum. * Verum neque Lugo (De iust. et iure d. 19, n. 106) neque Lacroix (Theol. mor. l. 3, p. 2, n. 46) absolute pronuntiant, famulum, cui specialis cura rerum commissa non sit, si damnum ab homine extraneo inferendum

Décal. 1, 8, tract. 4, c. 2, § 6, n. 8...