Neo-Confessarius
p. 191
non impediat, teneri ad restitutionem: quamquam Lugo dicit, verius eum teneri, Lacroix, probabilius. Uterque tamen fatetur, contrarium sentiri ab aliis magnae auctoritatis theologis, ut a Molina, Asor, Bonacina etc., qui nimirum ea ratione ducuntur, quod soli ii negative cooperantes ad damnum restituere debeant, qui ex munere suo seu ex iustitia curam istarum rerum gerant; at non evinci, recte dicunt, famulos ex munere suo constitui custodes omnium rerum domini sui relate ad extraneos; si enim vi muneris sui hanc curam domino debent, debent eam etiam contra famulos socios, si qui furentur vel damnificent — id quod nemo dixerit, nisi agatur de rebus sub speciali cura certi famuli constitutis. Quae magis etiam nostra aetate licebit tenere, eo quod vinculum familiale inter famulos et heros, in quo severior illa sententia nititur, non amplius ita arctum est ut prioribus temporibus, immo famuli parum iam a conductis operariis diurnis distinguuntur.*
3. Si exigit salarium summo iusto maius; admittere tamen potest a domino liberali plus, quam mereantur eius opera, siquidem sunt magnates, qui putent ad decus suae familiae spectare, ut suis plus solvant.
4. Si salario iusto infimo, de quo pactus est, non contentus praetendit se plus meveri et utitur occulta compensatione, ordinarie peccat pro gravitate materiae. Nam, ut occulta compensatione uti liceat, requiruntur hae conditiones: 1) Debitum debet esse iustitiae, idque certum et nunc vel saltem proxime praesens: quia in dubio, an alter mihi aliquid debeat, ipsum sine iniustitia privare re sua non possum. 2) Res, quae accipitur, debet esse debitoris, non alterius, ipsi commodata vel apud ipsum deposita. 3) Res, quae accipitur, si fieri possit, debet eiusdem esse speciei ac res mihi debita, ne dominus cogatur rem aliam cum re mihi debita commutare. 4) Debet compensatio fieri sine damno debitoris et tertii. 5) Debitum non debet posse facile impetrari alia via. Prima autem conditio, quae praecipua est, raro adest