Neo-Confessarius
p. 192
in famulis; hi enim saepe amore lucri excaecati persuadent sibi, se minus iusto accipere, cum tamen sint alii, qui eadem mercede servituri essent. Angustiae temporum saepe imminuunt salarium; et quod huic decedit, non raro compensatur per alios favores, instructionem, spem commodi, cuius intuitu ab initio renuntiarunt famuli maiori salario. Quae omnia cum saepe sint ignota, generatim non est permittenda famulis occulta compensatio, etsi dicant, sibi esse evidens, se iusto minus accipere, sed iubeantur dominis causam suam exponere et cum illis convenire, ut aut plus accipiant aut permittatur quaerere alium dominum. Innocentius XI damnavit hanc propositionem 37 : «Famuli et famulae domesticae possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam maiorem iudicant salario, quod recipiunt.» Haec propositio, si vera esset, sicut iacet, aperiret ostium furtis plurimis. *Ut igitur occulta compensatio locum habeat, requiritur, ut constet de iniustitia illa, non ex opinione famuli et operarii, sed ex iudicio prudenti et maturo.
5. Si res domini, ipso inscio et rationabiliter invito, expendit etiam in bonum eius, v. gr. si famulus equis, ut eos vegetos et pingues conservet, clam frumenti plus apponat, quam velit dominus. Facilius tamen in tali casu excusabitur a mortali peccato et ab onere restitutionis, nisi valde magna quantitate modum excesserit; quia totum cessit in bonum domini, qui etiam facilius praesumitur non exigere in tali casu restitutionem. Sic etiam excusatur ancilla, si de accepta pro emendis pecunia, ubi minoris emit, partem restantem reservet in bonum domus alias impendendam, ne a domina reprehendatur, ubi carius emendum erit; nam talem iniustam reprehensionem subire non tenetur. Lacroix 1, 3, p. I, n. 1043.
6. Si in itineribus vel negotiis pro hero gestis plus consumit, quam necesse sit et herus permiserit, quia heri censentur tantum consentire in sumptus honestos et necessarios.