Neo-Confessarius
p. 193
7. Si missus, ut quid emat, id sibi emit heroque dein vendit carius; quia tenebatur nomine heri emere, hinc ei tenetur ad restitutionem. Idem est, si rigide mercatus detractam de pretio communi pecuniam sibi retinet; quia illa manet sub dominio domini, neque sibi eam pro industria appropriare potest, quia emit nomine heri, qui ex iustitia ipsi nihil debet pro industria, quam non exegit, sed quam famulus libere adhibuit. Idem dicendum est communiter, si iussus pretio ab hero determinato emere, minoris emit, vel iussus vendere pluris vendit, et 'quod superat taxam, retinet; quia herus censetur pretium constituisse, ne famulus pluris emeret vel minoris venderet, nisi de contrario constet. *Ratio in omnibus istis negotiis ea est, quod famulus nomine heri agat; proin commodum et lucrum ex actione oriundum pro domino esse debet. Per se idem valet de proxenetis et commissariis, qui pro aliis negotia, emptiones et venditiones peragenda susceperunt; nihilominus hi facilius per accidens aliquando lucrum extraordinaria diligentia vel industria factum pro se factum habere possunt, si revera, in diligentia ordinaria utilitatis eius qui mandaverat procurandae non deficientes, in extraordinaria occasione lucri proprio nomine negotium egerunt (quod, cum habitualiter plane sui iuris sint, aliter ac famuli atque facilius possunt) et dein ipsi cum mandante novum negotium sincero animo inierunt.
*In famulis autem et commissariis alii quoque modi habendorum lucrorum occurrere possunt atque non raro reipsa occurrent. Ipsi venditores non raro praemiis datis famulos atque mandatarios alliciunt, vel etiam de pretio rerum, quas emerunt, aliquid remittunt, dicentes: «Hoc tibi, non domino tuo, remittimus.» Possuntne haec revera ut dona retineri, cum certo constet, propter eiusmodi dona pretium rerum, quae venduntur, ita augeri deberi, ut donis istis non obstantibus venditores iustum lucrum faciant? Quod ad dona attinet, si immoderata non sunt, facilius haec transmitti possunt;