Neo-Confessarius
p. 194
haec communi consuetudine funt, atque ratio ipsa adest, cur famulis dentur eo, quod saepe in eorum arbitrio est, quem malint mercatorem adire, cum apud complures aeque bene emere et domini utilitati prospicere possint. — Quod pertinet ad partem pretii remittendam in favorem non domini sed mandatarii, res periculosior est. Nam si alii venditores sunt, qui hoc remissiore pretio res domino vendant, sane domino infertur damnum, quando plus solvere debet, idque non sine culpa famuli; quare famulus ita procedere non potest, sed domino lucra facta debet cedere. Facilius fieri potest, ut mandatario seu commissario, qui pro compluribus dominis negotia tractanda suscepit atque multa coemere solet, intuitu tantae copiae rerum, quas emit, pretium diminuatur ultra id, quod singulis emptoribus remitti soleat. Quod si ita est, atque ceteroquin pretium a domino solvendum non superat illud, quod cum ordinaria diligentia mandatarius, quantum potuit, infimum assecutus esset, non constat de iniustitia, quando commissarius lucrum sibi concessum retinet. Cavendum tamen est a fraude et illusione, cum facile eveniat, ut commissarius revera apud alios mercatores eo pretio pro domino res emere possit, quod alter dicit solius commissarii intuitu se ita vile constituisse.
*Si famulus accepta a domino pecunia rationes persolvit, et creditor ex oblata sibi summa aliquid remittens id expresse famulo remittit, hic illud sibi retinere potest; alias remittitur in favorem domini et famulus domino reddere debet. Quod etiam per se fieri debet, si famulus proprio marte minus pecuniae solvendo obtulit, quam rationes indicant, et creditor contentus silet; nam in hoc casu totum negotium nomine domini absolvitur et famulus domini negotium utiliter gerit, non suum; aliter, si creditor animadvertens summam minorem dixerit: «Reliqua dono tibi», vel etiam si consuetudo famulis in hac re aliquid indulgeat.
*Ceterum si munera eiusmodi et dona, quae a venditoribus creditoribusque domini dantur, magna sunt, facillime