Neo-Confessarius
p. 6
enim saepe non apprehendunt cogitationes velut peccata, saltem nisi voluerint progredi ad opera; unde ordinarie tales examinandi sunt primum de operibus, deinde de verbis, demum de cogitationibus. Si poenitens cogitationes voluntarie habitas fateatur, interrogetur de colloquiis, aspectibus, tactibus; si haec fateatur, interrogetur, num forte opus aliquod peius admiserit vel saltem concupierit aut voluisset admittere, nisi pudor aut metus retraxisset; sunt enim rudes, qui, nisi ita interrogentur, tacent, rati sat esse, quod aliquid insinuando confessario occasionem dederint interrogandi. Demum species et numerus interroganda.
Resp. III. Etsi confessarius poenitentem, si conscientiam suam vel non aperiat vel non excusserit, ut par est, teneatur examinare, ut habet communis et in praxi tenenda sententia: attamen in examinando nec curiosus sit nec nimius confessarius, ne vel sibi vel poenitentibus sacramentum reddat odiosum, quod Christus cautum voluit, aut occasionem praebeat ruinae spiritualis. Praestat autem confessarium aliquando minus perfecte peccata intelligere, quam se vel poenitentem scandalo aut sacramentum odio exponere . Unde:
I. Non facile interroget circumstantias illas, quas et poenitens sine maximo rubore suo non potest dicere et confes-
simulque ad sinceritatem fervide excitando a sacrilega taciturnitate ad candidam confessionem poteris perducere. Sic v. gr. iuvenes et puellas, qui in ea aetate, ubi concupiscentia fervere solet, constituti sunt atque alias in religiosis exercitiis nedum pii et diligentes, sed valde negligentes reperiuntur, non sine ulteriore examine dimittere potes, si tacent, immo interrogati negent quaslibet pravas cogitationes et tentationes omnemque in iis negligentiam. Quos si porro urges, invenies aliquando ipsis pravis operibus foedatos. Magis etiam quod auctor mox addit de ulteriore examine eorum, qui cogitationes pravas confitentur, non quoad solos rudes observa, sed etiam quoad alios, qui in negotio aeternae salutis incuriosi videntur. Interrogandi munere confessarii confisi multi satis esse putant ulteriorum interrogationum ansam dedisse; quae si omittantur, pudor ora confitentium non raro occludit.*
Si umquam alias, in hac materia maxime studendum est brevitati; nihil superfluum, sed sola necessaria interroganda sunt; in necessariis loquendi modus sit quam decentissimus. Optime ad rem monet Ballerini in notis ad