Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 195

sternunt viam ad corruptionem, qua inducatur famulus vel mandatarius ad prodendum suum officium, ut videlicet defectus rerum tegat, pretium maius domino imponat atque similibus fraudibus contra dominum suum cooperetur. Quae, si fiant, iustitiam laedere atque restituendi onus secum ferre patet.*

8. Si accepta ab hero pecunia missus, ut eam offerendo alium avertat a damno hero inferendo, ipse illum verbis bonis avertit et nihilominus retinet pecuniam. Ratio est, quia primario missus est, ut nomine heri damnum averteret, nec voluntas heri fuit, ut offerret pecuniam, si aliter averti posset; si vero putavit aliter placari inimicum non posse, error fuit, quo ductus pecuniam tradidit famulo.

9. Si famulus ab hero accepit 300 nummos aureos, ut certo creditori debitum exsolvat, et commutat illos cum lucro in aliam monetam debitumque solvit, non peccat lucrum retinendo; quia pecuniam non commutavit nomine heri, sed lucrum est fructus industriae nomine famuli adhibitae. Excipe, nisi expresse dominus voluisset illas pecuniae species tradi creditori, aut sibi reservasset lucrum, vel potuisset ideo a creditore plus obtinere. Similiter quaestor, si negotiatur, domino inscio, cum eius pecunia sine damno domini, periculumque in se suscepit, potest lucrum retinere; quia, cum pecunia de se non sit frugifera, fructus ex ea censetur esse industriae; potest tamen et in hoc et in priore casu peccari contra observantiam domino debitam, uti v. gr. si, re cognita, merito crederetur id aegre laturus. Non videtur tamen graviter, idque contra iustitiam, quaestor peccare, etsi dominus prohibuerit, quia hac agendi ratione non facile laeditur graviter ius proprietatis domini.

*Utrum grave an leve tantum peccatum committatur, pendet a variis circumstantiis. Si pecunia domini nulli periculo exponitur, neque ullum est periculum, ne dominus forte cariturus sit pecunia, quando ad alios usus ea uti voluerit: generatim exigui temporis usurpatio illa pecuniarum in quae-