Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 196

store, cui alioquin pecuniae concreditae sunt, est veniale tantum peccatum. Si vero pecuniae summa esset valde magna, periculum vix aberit, atque peccatum in grave transire potest, cum in tali casu dominus rationabiliter sit graviter invitus.*

10. Si famulus ab hero missus, ut heri nomine recipiat pecuniam a debitore eius, hanc permutat, peccat et lucrum debet dare hero, quia eo ipso, quod tradebatur famulo, erat pecunia heri, qui censetur illam per famulum possidere. Contra pecunia solvenda creditori in priore casu (n. 9) nondum huius erat. Vide alium casum apud Lacroix l. 3, p. 1, n. 1047.

11. Peccant graviter famuli et ancillae, si esculenta in notabili quantitate extraneis vendunt vel donant; quia domini sunt graviter inviti quoad substantiam, quod patet ex eo, quod graviter indignentur, id rescientes, detrahant partem salarii et quandoque ex domo famulos dimittant; et merito, quia illa licentia magnis damnis exponit dominos et famulos pervertit, ut inter quisquilias numerent, quae reservanda sunt mensae familiae. Peccant quoque, si cibos de mensa sua residuos vendunt aut donant extraneis, quia merito censentur domini inviti. Si tamen cibi ordinarii non pretiosi nec ad alteram mensam reservari soliti dantur pauperibus, qui quandoque iuvant in laboribus domesticis, id excusatur a culpa saltem gravi; nam domini non censentur ita rationabiliter inviti, saltem quoad substantiam, utpote talibus obligati, saltem ex caritate vel gratitudine. Immo si cibi alias corrumperentur vel porcis obicerentur, vel si hera parcissime remuneraret operas externorum, non peccaret ullo modo ancilla moderate illos pro hono domus in pauperes collaborantes erogando.

12. Si accipiunt famulantes victualia pretiosa, vel quae solent recludi neque ipsis dari, eaque absumunt, peccant pro gravitate materiae, nisi domini hic et nunc prudenter praesumantur contenti. Si autem accipiunt victualia non pretiosa