Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 197

et quae statum illorum non excedunt omnino nec recludi solent, neque domini id rescientes contradicant, red rogati facile concedant, signum est, non esse invitos quoad substantiam. Sciunt, inquit Lugo (De iustit. et iure d. 16, n. 78), non posse exspectari a famulis, ut de rebus, quas tractant, nihil manibus adhaereat. Non est tamen hic laxanda famulantium libertas, sed potius restringenda, ne in abusum abeat , monendique sunt, ut heros suos aliquando interrogent, quid sibi liceat in iis rebus. Quandoque enim sibi persuadent licere, quae agere non licet; v. gr. putat ancilla vel famulus pistoris, sibi licere mane pro ientaculo sumere similaginem, inscio hero, eo quod ientaculum sibi debeatur; at facile errare potest, nisi intellexerit voluntatem heri sui, qui forte vult, suos esse contentos alio ientaculo. Et quamquam censet Lessius furta minuta famulorum ex comestibilibus ordinariis, quae famulis dari solent nec recluduntur, non coalescere ad constituendum peccatum grave: id tamen non extendendum est ad alia, v. gr. vinum in cella vel panes, qui venales prostare solent, praesertim si damnum successive valde grave inferatur.

13. Peccant, si dant pauperibus eleemosynas, domino rationabiliter invito, de bonis eius; non tamen, si darent pauperi in extrema necessitate constituto, neque si dant id, quod sibi subtrahunt a victu, paucioribus contenti, cum laboribus adhuc apti maneant; cavendum tamen, ne, si sibi subtrahant de prandio in gratiam pauperum, ideo in cena plus absumant. Nec videntur peccare, si dant modicum et raro, aut in iis adiunctis, in quibus dominus non possit esse rationabiliter invitus, ut si res periret alioquin; nec denique, si prudenter praesumitur consensus domini, uti praesumitur, si famulo est commissa administratio.

Quodsi aliqua restitutio imponenda fuerit, hacc eo modo, sed quam primum, fieri potest, ut famulus diligentiore ac diuturniore labore, ad quem per se non teneatur, damnum illatum compenset.*

De iustit. et iure l. 2, c. 12, dub. 8, n. 48 sq.