Neo-Confessarius
p. 198
14. Peccant, si ab heris iussi sine rationabili causa diebus festis laborant serviliter, aut Missae non intersunt, ut vitent reprehensionem aliquam vel rixam; secus, si ob incommodum iudicio prudentum grave ita agunt, quia cum hoc Ecclesia ad ista non obligat. Quae etiam illis permittit, ut illis diebus vestes necessarias reficiant a prandio, si aliis diebus id non possunt aut non permittuntur facere, et ut Sacrum omittant, si debeant custodire pecora vel domum, ideoque Sacro interesse non possint.
15. Peccant, si servitium suum addicunt haereticis cum periculo probabili perversionis, aut sine pacto, ut ipsis permittatur servare praecepta Dei et Ecclesiae. Nam exponere se periculo proximo probabili incidendi in haeresin, est intrinsece malum et nullo incommodo excusatur a peccato; unde si hoc successu temporis immineret, discedendum esset; pactum autem, de quo dictum est, non adicere, est se exponere periculo proximo praecepta Ecclesiae plerumque non observandi, ut sunt praecepta diebus festis audiendi Sacrum, non laborandi serviliter, abstinendi a carnibus diebus vetitis . In horum autem valde frequenti violatione non excusantur, nisi ob grave incommodum, quale fuerit, si non possit haberi dominus catholicus, aut ille tantum, a quo non sit accepturus nisi dimidium salarium. Aliud esset, si raro impedirentur a Sacro, neque aliud quidpiam obstaret, quia etiam a dominis catholicis quandoque impediuntur. Si singulis mensibus
Grave incommodum est, si famulus iuste timet dimissionem, ita ut non habeat unde vivat. Quando igitur ad ea adigitur, quibus lex Ecclesiae laedatur, sine iusta causa, non tamen ex odio religionis, ipse excusatur, si modo serio quaerat aliud servitium, donec servitium aliud invenerit.*
In regionibus mixtis non raro permittitur per dispensationem generalem mandati quadragesimalis, ut famulis apud acatholicos constitutis liceat diebus alioquin abstinentiae consecratis carnes edere, si cibi esuriales non praebentur. Quodsi ita est, ratio, quod lex abstinentiae servari non possit, causa non amplius est, cur famulus catholicus obligatus sit e servitio acatholici heri recedere.*