Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 199

bis impedirentur ab auditione Sacri, impedimentum esset frequens respectu anni. Si tamen id secum ferret officium, v. gr. si quis deberet custodire pecora, excubias agere, in mari navigare longiore tempore, itinera agere per loca haeretica: non obesset, quia talia etiam famulantes apud catholicos excusant. Qui ex legitima causa famulatum suum addixit domino haeretico, si apponuntur carnes diebus vetitis, non tenetur quidem solo pane esse contentus, etiamsi generali dispensatione instructus non sit, sed potest vesci carnibus, cum protestatione tamen, se ex necessitate id facere ideoque id permitti ab Ecclesia. Si tamen ille haberet unum ferculum esuriale iustae quantitatis praeter panem, illicite vesceretur carnibus, quia famuli etiam apud catholicos diebus esurialibus eiusmodi prandio debent esse contenti. Neque excusat periculum irrisionis, sed necessitas, ita ut aliter non habeat debitam sustentationem vel laborem debitum non possit peragere. Neque licet ex voluntate domini sui cooperari ad haeresin, v. gr. ministeria ad haeresin spectantia ordinare etc. *Ceterum cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 809 sqq.*

16. Peccant famuli, si directe formaliter aut moraliter proxime heris suis cooperentur ad peccandum, v. gr. si concubinam conducant, invitent ad actum turpem, literas ad eam deferant, quas sciunt turpem continere amorem; quia sic interpretative volunt peccatum. *Videlicet eiusmodi literas deferre, certe non licet ob solam rationem famulatus; sed cum cooperatio sit non formalis, ex causa gravissima, eaque sola id licebit.* Licite tamen possunt facere indifferentia, quae remote tantum se ad peccatum habent et iis ex officio incumbunt, v. gr. diebus vetitis coquere et apponere carnes, quia illa cooperatio est tantum remota et famulantes ex officio debent eiusmodi obsequia dominis, quibus ipsis, quod carnes comedant, imputatur, non famulo. Ex quo tamen nolim inferas, similia statim licere aliis, a famulatu liberis. Nam caupo illicite dat vinum se inebriaturis