Neo-Confessarius
p. 200
ex eo praecise, quod petatur, aut ipse alias sit cariturus lucro ex eo vino. *S. Alphonsus (II, n. 69) caupones tamen excusat «ob metum cuiuscumque gravis damni, puta si alias notabiliter laederentur ex diminutione emptorum».* Immo famulis non licet ratione famulatus eam cooperationem praestare, quae sit per actiones seorsim spectatas indifferentes quidem, quae tamen collective sumptae per se et propinque conducunt ad peccatum. Vide thesin damnatam 51 ab Innocentio XI.
*Thesis illa damnata est haec: «Famulus, qui submissis humeris scienter adiuvat herum suum ascendere per fenestras ad stuprandam virginem, et multoties ei subservit deferendo scalam, aperiendo ianuam, aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tractetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur.» Agitur hic ex una parte de ianua vi aperienda, in inferendo gravissimo damno innocenti; ex altera parte causae, quae pro famulo afferuntur, ne adeo quidem graves sunt, immo incommodum sane leve «ne torvis oculis aspiciatur» ista thesi dicebatur causa sufficienter excusans — quae omnia illius thesis falsitatem clare ostendunt. Inde tamen perperam concluditur, semper graviter peccari, etiam ab eo, qui ex gravissima causa cooperationem non formalem quidem, at proximam materialem praestiterit.*
153. Monendi igitur sunt famuli et famulae: 1. ut heris suis sint fideles oboedientesque propter Deum, cuius auctoritate domini mandant; ne divulgent, quae domi fiunt; apud externos heros suos ne contemnant; alia, quae ex famulatu et officio hominis christiani praestare debent, ut fideliter impleant.
2. Si ancilla vel famulus se accusat de mendaciis, eo quod iussus a domino dixerit quandoque, dominum non esse domi, cum revera adesset: instruendus est, ut verbis utatur eo modo, quo vitetur mendacium. De quo in Reuter, Theol.