Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 201

mor. P. 2, a n. 239. *Nimirum poenitens dedocendus est: ipsa enim illa verba potest adhibere sine mendacio, cum ex communi usu verba haec alium sensum non prae se ferant, nisi dominum domi non esse ad alios recipiendos — quod verum est, si noluit in negotiis suis vel quiete sua turbari.*

QUAESTIO III.

Quae sint obligationes pastorum aut parochorum et specialia illorum peccata.

Debita scientia. Obligatio: residendi in paroecia; administrandi sacramenta, praesertim tempore morbi; instruendi paroecianos; bono exemplo praeeundi; offerendi Missam pro populo.

154. Resp. I. Tenetur parochus habere scientiam et linguae necessariae notitiam, quantum requiritur ad officia rite implenda; nam obligatio faciendi involvit obligationem sciendi.

2. † Tenetur parochus ante possessionem aut in ipso possessionis beneficii capiendae actu coram Ordinario loci eiusve delegato professionem fidei emittere: alioquin non facit fructus suos (can. 461 et 2403).

3. Tenetur residere in paroecia, ita ut ei non liceat intra annum ab ea abesse sine causa rationabili et licentia episcopi ultra bimestre; alioquin peccat graviter teneturque fructus restituere respondentes illi tempori, ctiam ante sententiam iudicis; ita enim statuit Trid. sess. XXIII, c. 1 de ref. Probabile tamen est, quod docent Bonacina et alii, illum non teneri restituere nisi fructus respondentes residentiae neglectae, cum parochus fructus percipiat non

Quae auctor n. 2 de parochis non-sacerdotibus asscruit, expuncta sunt, utpote nunc temporis practico momento carentia.

Etiam can. 2381, n. 1. — Ordinarius parochi, qui residentiae legem negligat, impensis providere debet, ne salus animarum detrimentum patiatur iuxta can. 2168, § 1.

Tract. var. disp. 5, punct. 4, n. 5.