Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 202

tantum pro residentia et oneribus illi annexis, sed etiam pro horis recitatis aliisque officiis: hinc, si horas recitat et alia officia per alium explet, poterit fructus his respondentes percipere. *Consentit S. Alphonsus (IV, n. 127, dub. 4), restituendos esse tantum fructus residentiae respondentes.*

†Ipsa lex residentiae nunc compendiose et clare exhibetur in codice iuris canonici. Etenim canon 465 ita habet:

«§ 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo parociali prope suam ecclesiam; loci tamen Ordinarius potest iusta de causa permittere, ut alibi commoretur, dummodo domus ab ecclesia parociali non ita distet, ut parocialium perfunctio munerum aliquid inde detrimenti capiat. — § 2. Eidem abesse permittitur per duos ad summum intra annum menses sive continuos sive intermissos, nisi gravis causa, iudicio ipsius Ordinarii, vel diuturniorem absentiam requirat vel breviorem tantum permittat. — § 3. Dies, quibus parochus piis exercitiis (spiritualibus) vacat..., non computantur, semel in anno, in duobus vacationum mensibus, de quibus in § 2. — § 4. Sive continuum sive intermissum sit vacationum tempus, cum absentia ultra hebdomadam est duratura, parochus, praeter legitimam causam, habere debet Ordinarii scriptam licentiam et vicarium substitutum sui loco relinquere ab eodem Ordinario probandum; quodsi parochus sit religiosus, indiget praeterea consensu Superioris et substitutus tum ab Ordinario tum a Superiore probari debet. — § 5. Si parochus repentina et gravi de causa discedere atque ultra hebdomadam cogatur abesse, quam primum per litteras Ordinarium commonefaciat, ei indicans causam discessus et sacerdotem supplentem, eiusque stet mandatis. — § 6. Etiam pro tempore brevioris absentiae parochus debet fidelium necessitatibus providere, maxime si id peculiaria rerum adiuncta postulent.

†Si parochus illegitime abest, eo ipso privatur fructibus beneficii pro tempore illegitimae absentiae (can. 2381, n. 1);