Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 203

illegitima autem (iuxta can. 2170—2172) censetur absentia, quae nititur causis non legitimis. Quodsi causae sint in se legitimae, absentia quoque, licet Ordinarii licentia non habeatur, adhuc legitima censetur. Ad absentiam ultra bimestre «gravis» requiritur causa (can. 465, § 2).† Eiusmodi quadruplex assignatur a Tridentino : 1) christiana caritas, ut si exigat gravis necessitas proximi; 2) urgens necessitas, ut gravis infirmitas corporis, compositio litis de iuribus beneficii; 3) oboedientia; 4) evidens Ecclesiae vel reipublicae utilitas. † Ex quacumque autem causa parochus ultra hebdomadam abest, debet substituere alium idoneum; si breviore tempore, id fieri convenit, sed hoc in casu supplere potest vicinus parochus. Etiam ad absentiam vel unius diei ferialis (a mane usque ad vesperam), etsi nullus sit infirmus, convenit petere vicinum parochum, ut pro quocumque casu talis absentiae suppleat, et monere paroecianos, ut ipsum adeant, si necessitas ingruat. † Non obest continuae residentiae, si divertat ad viciniam, v. gr. ad funus, officium anniversarium aut etiam recreationis causa eadem die reversurus; aliter, si saepe per noctem remaneret.

4. Tenetur sacramenta administrare, quoties necesse est aut paroeciani rationabiliter petunt . Unde tenetur: 1) curare, ut nullus infans sine baptismo decedat , ac proinde instituere obstetrices , ut sciant in necessitate rite conferre baptismum, et si prudens dubium aut suspicio sit de valore baptismi ab iis collati, sub conditione rebaptizare: quod ut, sicut oportet, exsequatur, examinanda est obstetrix, qua materia, qua forma sit usa, quae pars corporis infantis sit abluta, quomodo processerit, num perturbate et festinanter, num

Sess. 23, de reform. c. 1. Can. 467, § 1.

Can. 770: Debet parochus frequenter commonere fideles de gravi corum obligatione curandi, ut infantes quam primum baptizentur.

Can. 773: «Curet parochus, ut fideles, praeserim obstetrices, medici et chirurgi, rectum baptizandi modum pro casu necessitatis probe ediscant.»