Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 204

bene meminerit formam totam esse prolatam. Dein volentibus ex sola etiam devotione confiteri et communicare tenetur parochus satisfacere sub mortali, dummodo ne nimis frequenter petantur ea sacramenta neque sit alius, qui praebeat. Tempore pestis vel alterius morbi contagiosi, etiam cum periculo vitae, tenetur sacramenta ministrare suis. *De hac obligatione parochi tempore contagionis cf. Lehmkuhl, Theol. mor II 51. Videlicet per se gravis obligatio administrandi sacramenta non est nisi quoad ea, quae sunt necessaria, i. e. baptismum et poenitentiam (vel pro casu extremam unctionem); convenit autem, ut etiam s. viaticum detur. Ita ex S. C. C. responsis. — Dein ex eadem S. C. C. non licet parocho tempore pestis recedere, etiamsi relinquat vicarium idoneum; licet ei tamen sibi curam sanorum reservare, si vicarius paratus est atque sufficienter potest exercere curam aegrotorum. Paroecianorum curam sic distribuere, ut et aegroti et sani habeant, ad quem confugiant, potest esse consultum .* Unde peccat mortaliter, si tempore pestis vel belli lateat vel fugiat. Ratio est, quia, sicut miles pro proelio, sic ille pro tali necessitate conductus est et bonus pastor debet pro ovibus suis ponere animam suam.

Hinc peccat graviter, si per eius negligentiam aliquis moriatur sine sacramentis, ut si scit, posse esse morale periculum mortis, et nihilominus vel longe abest vel per crapulam se ineptum reddit ad succurrendum, vel si non vult surgere, atque ita infirmus moriatur aut periculum probabile sit, ne moriatur sine sacramentis. Hinc novus pastor tum initio curae suae tum quando ingruunt morbi contagiosi vel tales, qui

Can. 892.

Nimis frequens non est confessio hebdomadaria vel communio quotidiana (can. 863): attamen non videtur constare de gravi peccato, si quotidie communicare volenti semel tantum vel bis in hebdomada communio negetur.

Haec quidem in novo iure non enuntiantur, sed cum sint explicatio comprehensiva obligationis et cum novum ius cum vetere congruens ex iure antiquo aestimandum sit (can. 6), illa obligatio adhuc subsistere videtur.