Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 7

sarius ex aliis adiunctis vel dictis potest intelligere. Hinc confitentem incestum non interroget, in quo gradu fuerit, quia raro est in primo gradu, et in aliis gradibus probabiliter specie non differt . Nec coniuges interroget de debito coniugali, nisi prudenter dubitet grave contra illud esse peccatum commissum. Et in hoc casu interroget, utrum inter se sint unanimes, an vir servet fidem uxori, an uxor in omnibus honestis et licitis viro oboediat: et sic facile deprehendet, si forte negatum sit debitum coniugale. *Interrogatio aliqua vaga, a longinquo quasi indagans, num gravia exstiterint peccata, v. g. «num omnia in matrimonio bene procedant vel agantur», nostra aetate non raro conveniens est. Nam cum libelli obscenissimi in omnes mundi angulos, etiam ruri, spargantur, atque impudentissima quaeque ibi doceantur atque defendantur: ignorantia rerum obscenarum rarissima est; expedit igitur, ut innocua quadam et vaga interrogatione ansa detur confitendi ea, si quae forte contra iura matrimonialia fuerint commissa, i. e. non solum si denegatum debitum coniugale, sed etiam si aliter actum sit contra coniugum iura et obligationes.* Si uxor confiteatur se cognitam a viro modo non convenienti, non interroget per se particularia; sed in genere, num generatio sit impedita; num eo modo convenerint, ut generatio potuisset sequi, etc.

Gury II 912, 3: inopportunum et inverecundum modum loquendi aliquando dedisse ansam non solum male suspicandi de confessario, sed etiam eum apud ecclesiasticos iudices denuntiandi quasi de sollicitatione seu de inhonestis sermonibus in confessione habitis; et iudices quidem tum in eos qui ex malitia, tum in eos qui ex imprudentia sic deliquerint, animadvertere consuevisse.*

Probabiliter in solo primo gradu eoque lineae rectae incestus malitiam specifice diversam ab incestu in reliquis gradibus habet, in eoque distinguendum est, utrum seducens fuerit in linea ascendente an descendente; etiam probabiliter in reliquis gradibus incestus cum consanguineis specie non differt ab incestu cum affinibus; specie tamen differt hic incestus ab eo, qui habetur inter cognatos spirituales et legales. Cf. S. Alph. IV 449 450; VI 469 470. Hinc patet, raro quidem esse rationem interrogandi de gradu, posse tamen esse in certis circumstantiis.*