Neo-Confessarius
p. 205
mentem soleant cito evertere, nuntiet suis ex suggestu, se diu noctuque praesto fore ad sacramenta necessaria administranda, proinde ne vereantur noctu se advocare. Caveat quoque pastor, ne nimis fidat viribus infirmi, neve differat sacramentum, imprimis poenitentiae, quia morbi, corpore debilitato, mentem facile evertunt, ita ut infirmi aut plane non, aut minus vel dubie apti fiant ad sacramentum poenitentiae. Sed neque satisfacit suo officio pastor, si suos sacramentis iam munitos postmodum deserat eosque neque ipse neque per alium amplius visitet; cum enim vicinioribus morti maior instet a daemone tentatio et salutis periculum maiorque corporis animique deiectio, tunc vel maxime tenetur parochus eorum saluti consulere.
* De hac cura pro moribundis conser monita Ritualis Romani tit. 5, c. 4 et 5, atque etiam S. C. C. die 23 Martii 1879, ex quo apparet, officium parochi esse, ut pro diversis circumstantiis moribundo in ipso etiam mortis articulo sive per se sive per alium sacerdotem assistat; quod si fieri nequeat, ut saltem pium hominem laicum inducat ad moribundum hoc gravissimi momenti tempore iuvandum, sed eum, qui rite instructus sit et noverit actus fidei, spei, caritatis et etiam perfectae contritionis cum moribundo elicere. Vide Lehmkuhl, Theol. mor. II 821; Acta S. Sedis XI 189 sqq. *
5 . Tenetur parochus suos pascere salutari doctrina, docendo eos necessaria ad salutem, facere bonum et declinare a malo. Unde, licet non teneatur ad conciones oratorias, utpote plebi saepe parum utiles, tenetur tamen tum ad
Can. 468, § 1: «Sedula cura et effusa caritate debet parochus aegrotos in sua paroecia, maxime vero morti proximos, adiuvare, eos sollicite Sacramentis reficiendo eorumque animas Deo commendando.» Habet ex § 2 facultatem dandi infirmis benedictionem apostolicam cum indulgentia plenaria; «quam impertiri ne omittat».
Quae auctor n. 6 de sacerdotibus parochis habitualibus habet, utpote fere obsoleta (cf. can. 452), expuncta sunt.