Neo-Confessarius
p. 206
catecheses tum ad adhortationes populo accommodatas easque frequentes, ita ut, si notabiliter sit negligens, peccet mortaliter.
† Accuratius hac de re disponitur can. 1344: «§ 1. Diebus dominicis ceterisque per annum festis de praecepto proprium cuiusque parochi officium est, consueta homilia, praesertim intra Missam, in qua maior soleat esse populi frequentia, verbum Dei populo nuntiare. — § 2. Parochus huic obligationi nequit per alium habitualiter satisfacere, nisi ob iustam causam ab Ordinario probatam. — § 3. Potest Ordinarius permittere, ut sollemnioribus quibusdam festis aut etiam, ex iusta causa, aliquibus diebus dominicis concio omittatur.» Additur can. 1345: Optandum, ut in Missis, quae, fidelibus adstantibus, diebus festis de praecepto in omnibus ecclesiis vel oratoriis publicis celebrantur, brevis Evangelii aut alicuius partis doctrinae christianae explanatio fiat; quodsi loci Ordinarius id praeceperit, opportunis datis instructionibus, hac lege tenentur non solum sacerdotes e clero saeculari, sed etiam religiosi, exempti quoque, in suis ipsorum ecclesiis.» Iuxta can. 1346, § 1 locorum Ordinarii curare debent, ut tempore Quadragesimae, itemque, si id expedire visum fuerit, tempore Adventus, in ecclesiis paroecialibus sacrae conciones frequentius habeantur.
† Can. 1329—1332 parochis «gravissimum officium» imponitur, catecheticam institutionem curandi, non solum puerorum ante primam confessionem et communionem et ante confirmationem, et postea quoque perfectiore et uberiore instructione, sed etiam totius plebis per sermones catecheticos diebus dominicis et festis habendos. Ad puerorum institutionem etiam aliorum clericorum, immo et laicorum, si opus fuerit, cooperationem exigere potest vel, si ipse legitime sit impeditus, etiam debet. Ordinarius religiosos quoque, licet exemptos, ad idem opus requirere potest. †