Neo-Confessarius
p. 207
Tenetur parochus etiam instruere, si qui sunt, qui ad templum nequeant accedere, ut custodes pecorum aliosque, qui sunt in gravi necessitate.
6. Tenetur, cum suo etiam incommodo et quandoque cum periculo vitae, adhibere, quam potest, diligentiam, ut suorum peccata tum publica tum occulta impediat, quia cum Christo pactus est curam et sollicitudinem gregis.
7. Tenetur sub gravi peccato suis esse bono exemplo, quia alias est gravi scandalo, cum plebs existimet se satis bonam, si non sit peior suo pastore; alioquin perdit etiam auctoritatem, et conciones atque admonitiones erunt inefficaces. Proinde ostendat opere, se suos vere amare in Domino; absit ab omni specie avaritiae omnique suspicione amoris impuri; caveat lites cum suis quoad potest, nec ullam suscipiat, nisi prius ostenderit, se ad eam cogi. Quibus potest, benefaciat in vita; quae post mortem relinquit heredibus, raro prosperantur; apud suos auctoritatem et paternam gravitatem servet etc.
8. Tenetur parochus diebus Dominicis et festis de praecepto fructum medium seu ministerialem Sacrificii applicare suis paroecianis. Quae obligatio parochorum applicandae Missae pro populo comprehendit etiam festos suppressos, videlicet omnes dies festos catalogi Urbani VIII, addito festo Immaculatae Conceptionis die 8 Decembris. † Parochorum nomine veniunt etiam vicarii paroeciales, si plena potestate paroeciali sint praediti (can. 451, § 2, n. 2), i. e. vicarius oeconomus, qui vacante paroecia ab Ordinario loci constituitur (can. 472, n. 1; can. 473). Quasi-parochus i. e. ille sacerdos, qui distinctae parti territoriali alicuius vicariatus apostolici vel praefecturae apostolicae ut peculiaris rector assignatur, Missam pro populo applicare debet festis Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis B. V. M., S. Ioseph (19 Martii), SS. Petri et Pauli, Omnium Sanctorum (can. 306).