Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 208

In festo Nativitatis Domini et si quod festum de praecepto in diem dominicam incidat, satis est Missam unam applicare (can. 339, § 2).

Si festum ita transfertur, ut in die ad quem non solum fiat officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa applicanda est in die ad quem; secus in die a quo (ib. § 3).

Parochus, qui plures forte paroecias aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam paroeciam, aliam vel alias in administratione habeat, unam tantum Missam pro populis sibi commissis diebus praescriptis applicare debet (can. 466, § 2).

Ordinarius loci iusta de causa permittere potest, ut parochus Missam alia die pro populo applicet (ib. § 3).

Parochus Missam pro populo applicandam celebret in ecclesia paroeciali, nisi rerum adiuncta aliud exigant aut suadeant (ib. § 4).

Legitime absens parochus potest Missam applicare vel ipse per se in loco, ubi degit, vel per sacerdotem, qui eius vices supplet, in paroecia (ib. § 5).†

QUAESTIO IV.

Quae sint obligationes paedagogi, praeceptoris, ludimagistri, discipulorum.

155. Resp. Inter hos et discipulos eadem fere est obligatio, quae inter parentes et filios. Unde 1. Tenentur suorum discipulorum profectum promovere in literis, bonos mores eos docere, et si officio suo desint, non adhibendo diligentiam iustam, qualem diligentes solent adhibere, tenentur de damno neque salarium saltem integrum faciunt suum. 2. Tenentur discipulorum pericula peccandi avertere, peccata quoad possunt corrigere, iis bono exemplo praelucere et iusto minervali esse contenti. Ratio est, quia tacito contractu discipulos admittendo ad ista se obligarunt; unde haec negligendo peccant contra iustitiam.