Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 209

*Circa horum peccata specialia notanda sunt haec, quae tum ad magistros, tum suo modo ad magistras puellarum spectant: I. Paedagogi iique praeceptores seu magistri, qui praeter scientiam discipulis debeant educationem, sive loco parentum sive cum parentibus, speciali modo peccant, i. e. duplicis malitiae peccato, si quem ex alumnis seu discipulis seducant vel ei utcumque scandalo sint.

2. Quod non solum spectat bonos mores presse sumptos; sed etiam gravissime contra munus suum delinquunt, si animos puerorum instituant ita, ut eos avertant a religione et fide catholica, si dubia contra fidem moveant, de Ecclesia vel sacerdotibus male loquantur atque ita iam a tenera aetate animos a fiducia erga ecclesiasticos superiores atque a religionis exercitio alienos reddant.

3. Quae religionis et fidei pericula facilius etiam creantur, quando educatio iam censetur finita, in scholis scilicet altioribus, ubi diversarum scientiarum disciplinae a professoribus tractantur. Certe etiam hi ex munere suo debent sanam tradere doctrinam, gravissimeque peccant, si falsis, acatholicis, atheisticis doctrinis mentes iuvenum imbuant, vel etiam liberalismi falsi doctrinis addicti iura civitatis extollere, Ecclesiae iura discipulos spernere doceant.

4. Etiam peccari potest personarum acceptione ac fraudulento suffragio in examinibus dato: sive ex aversione alicui, qui idoneus sit suffragio, minus faveant, sive ei faveant eumque aptum pronuntient, qui aptus non sit ideoque futuro muneri satisfacere non valeat et damna vel privatis vel bono publico illaturus esse praevideri debeat.*

Discipuli vero tenentur praeceptoribus oboedire in iis, quae ad studia et bonos mores pertinent, tempus studiis destinatum bene impendere, stipendium a parentibus pro praeceptoribus missum iis tradere; sunt enim a parentibus subiecti praeceptoribus, tenenturque parentibus obsequi: unde, si in his notabiliter deficiunt, peccant graviter, v. gr. si tempus valde notabile male impendant.