Neo-Confessarius
p. 210
QUAESTIO V.
Quae sint obligationes tutoris, curatoris, pupilli et minorennis.
156. Resp. Tutor est constitutus, ut pupilli seu impuberis personam et bona loco parentum gubernet et administret; curator, ut curet bona minorennis seu puberis necdum 25 annos nati. *Haec quidem est distinctio iuris Romani; recentiora iura eam vix norunt, definiunt etiam aetatem maiorennitatis anno 21° expleto vix non omnia iura recentiora, quo munus curatoris desinit.* Tenentur 1. ex iustitia bona illorum administrare ea cura, quam diligens paterfamilias propriis suis rebus adhibere solet, tam ut emolumenta proveniant, quam ut damna avertantur; alioquin tenebuntur etiam in conscientia compensare, saltem si cum notabili negligentia culpa theologica gravis intervenerit. Ratio est, quia suscipiens tutelam vel curatelam per contractum tacitum ad illa obligationem suscepit. Unde, si pecunias minorum convertunt in suos usus, tenentur de lucro ex sua culpa cessante et damno emergente; si fructus, quos ex eorum bonis percipere poterant, sua culpa non perceperunt, tenentur compensare; quamquam possint ex eorum bonis donationes praecise remuneratorias, quas gratitudo a pupillis aut eorum utilitas postulat, facere; non possunt tamen facere gratiosas. 2. Tenentur bonorum inventarium conficere et singulis annis, et quando officium deponunt, rationes reddere. 3. Tenentur gerere curam personae sibi commissae et, imprimis tutor pupilli, providere, ut bene educetur, bonis moribus, artibus scientiisque convenientibus instruatur.
Econtra pupillus tutori et minor curatori suo tenentur oboedire, idque usque ad annos maiorennitatis completos; neque donare possunt vel alienare sine consensu tutoris vel curatoris, nec hereditati, legatis, fideicommissis aliisve iuribus renuntiare (nisi minor sit religionem ingressus) sine auctoritate iudicis, nec sine hac aliquid de bonis suis vendere tutori vel curatori aut personis illi subiectis, nec cum consensu illorum