Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 211

alienare bona immobilia, vel mobilia pretiosa, quae servando servari possunt . Neque pupillus infans seu septennio minor se alteri aut alterum sibi obligare potest; alias minor potest sibi alium, non se alteri obligare firmiter : qui tamen dona a minore accepisset, probabiliter non teneretur reddere, nisi legitime cogeretur, quia donatio probabiliter subsistit interim iure naturae. Lugo et alii.

* CAPUT ADDITITIUM.

De dominis seu patronis et de opificibus conductis.

Obligationes patronorum: quoad mercedem solvendam, assecurandos operarios, pericula ab illis avertenda; quoad pretium rerum confectarum; consilia vitae christianae. — Obligationes operariorum quoad contractum et operistitum, quoad laborandi sedulitatem.

Quae auctor sequenti capite notat de mercatoribus atque opificibus, certe etiam nostra aetate valent. Verum confectio et negotiatio mercium nunc saepe latiore et ampliore modo exercentur quam prioribus saeculis; ac proin in plane novis conditionibus etiam norma recti et iusti indaganda atque servanda est. Quod eo gravioris momenti est, quoniam opifices, etsi non sint famulis pares, maximam partem ex statu libertatis, in quo olim ad arbitrium suum laborabant et operam praestabant, ad conditionem magis servilem depressi sunt, coacti, ut ad alienum arbitrium pro mercede laborent. Quae rerum mutatio graves lites gravissimaque pericula excitavit atque totam societatem humanam eo periculosius concutit, quo magis etiam mores fidesque christiana coeperunt iacere.

Quid et qua forma curatores et minores cum eius consensu agere possint, accuratius quilibet ex legibus suae regionis cognoscere debet.*

Haec omnia iura statuunt, ut minores sine consensu curatoris non possint se firmiter obligare, ita ut contractus initus revocari seu rescindi possit in favorem minoris. Attamen id non impedit, quominus minor, si revera contra tertium fraudem commiserit, in conscientia ex fraude teneatur ad reparandum damnum, si vere damnum fuerit hoc modo causatum.*

De iustit. et iure disp. 22, n. 286 sqq.