Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 212

Eo magis igitur christianis tum patronis tum operariis incumbit, ut ipsi saltem leges iusti ac recti, quae ex novo rerum ordine nascuntur, fideliter servent.

Sacerdotes curam animarum exercentes et confessarii ad haec praecipue attendant:

156a. I. Patroni seu domini I. mercedem saltem eam debent, qua operarius se sustentare possit, nisi forte ad tempus cum proprio damno laborantes ex sola misericordia operarium admittant; sed ne haec quidem ratio excusat, si haec damna lucris aliorum temporum compensantur, ita ut tum saltem caritas postulet mercedem sufficientem. Excultis operariis sane plus debetur.

Immo generatim merces pro operario valido debet esse merces familialis rite intellecta. Explico: Dicitur: 1) merces ea esse debet, ut indicetur, quae debeat esse norma ex iustitia exigenda: nam merces datur vi commutationis pro re praestita, non ex liberalitate et misericordia ad arbitrium dantis. 2) «Pro operario valido»; nam iustitia sumitur ad normam communem; si quis igitur communes labores praestare non potest, miseriam patitur christiana caritate et misericordia sublevandam. 3) «Merces familialis rite intellecta»; nam stultum esset dicere, cum familia crescente salarium patrisfamilias, cuius labor idem maneat, crescere debere; sed familialis merces sic intelligitur, ut operario valido, sive matrimonio iunctus est sive non, illud salarium debeatur, quod sufficiat, ut suo tempore condere familiam eamque ordinariam alere possit eo usque saltem, quo secundum communiter contingentia solus pater sit, qui una cum cura domestica uxoris familiae membris providere possit: — filii adulescentes sane iam adiutorium aliquod familiae praestare possunt, et quamdiu sub potestate paterna constituti manent, iussi a patre etiam debent.

2. Si publica potestas patronis imposuit obligationem, ut curent assecurandos operarios suos contra casus infortunii, morbi, senii atque laborandi ineptitudinem, patronus hoc