Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 213

praestare debet; quare si ex eius negligentia operarius damnum incurrerit, patronus id compensare tenetur, quod non solum lex naturalis in conscientia dictat, sed ipsa tribunalia ex positivae legis interpretatione iudicarunt.

3. Aliquando leges certas quasdam cautelas atque res in fabricis et officinis construendas praescribunt ad praecavenda pericula operariorum. Quae, si alias vera pericula exsistunt, fideliter praestari a patronis debent. Ceteroquin ea saltem instituere debent, quae moraliter loquendo periculum gravis infortunii removeant. Quae autem removeri nequeunt, diligentia operariorum sunt cavenda, ita tamen, ut pro graviore periculo, quod labor susceptus secum ferre soleat, salarium ultra id, quod soli labori respondeat, sit augendum.

4. Magis etiam provideri debet a patronis, ne animi pericula ab operariis subeantur. Hinc invigilare debent, vel fidos homines ad id constituere, ne inter operarios sint seductores, qui aliis scandalo sint; incorrigibiles regulariter plane sunt relegandi, cum aliter vix innoxii reddi possint. — Quamquam patronis saepe non ea cura incumbit singulorum operariorum, ut efficaciter eos inducere debeant ad implenda officia christiana, tamen tenentur his officiis implendis non ponere obstacula. Quare peccant, si sine necessitate diebus Dominicis aut festis operariis labores imponunt, vel etiam si eos permittunt; si, quando labores necessarii sunt, eos non ita, cum possint, disponunt, ut saltem Sacro praecepto operarii interesse possint etc.

5. In vendendis rebus confectis non peccat quidem patronus quasi ex pretio excessivo, etsi propter singularem peritiam vel industriam lucrum aliis longe maius faciat, dummodo teneat pretium vulgare ex communi concursu vendentium effectum; peccare tamen potest per conventionem cum aliis patronis ex quadam monopolii specie, sicut infra n. 158, 8 explicabitur.

Non raro fit, ut ipsi domini, utpote membra societatis anonymae, quae officinas illas et fabricas tenet, nullam curam