Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 214

circa opera et operarios habeant, sed lucris suis quotannis dividendis contenti desidem vitam agant, in res curiosas et quotidiana oblectamenta intenti.

Hi sane non agunt vitam christianam exemplarem. Verum quod non strenue laborent, sed divitiis suis iuste acquisitis vivant, nondum peccatum est. Confessarius tamen imprimis videre debet: 1) num officia boni patrisfamilias impleant, suis invigilent neque periculosa oblectamenta iis permittant; 2) num igitur ipsi saltem abstineant a frequentatione spectaculorum graviter obscoenorum vel quae sibi sint gravi periculo; 3) num in augendas divitias ita incumbant, ut de iustitia mediorum parum sint solliciti, earum etiam associationum industrialium partem habentes, quae fines illicitos prosequantur: 4) num francomurariorum aliisve prohibitis societatibus sint addicti.

Quodsi his aliisve gravibus peccatis obnoxii non reperiantur: confessarius suadendo et multum commendando insistat: 1) ut vitam etiam communi bono utilem ducant atque ita in divino servitio copiosiora merita sibi colligant, quae alii gravioribus laboribus comparare sibi debent: nostra aetate occasiones non desunt; 2) ut largis eleemosynis atque opitulatione eorum, qui egestate sive corporali sive spirituali premuntur, amicos in coelis sibi faciant: hoc modo ipsos sibi faciliorem reddere rationem, quam Deo debeant de administratione bonorum temporalium, quorum dominos quidem ipsos esse quoad homines, quoad Deum solos oeconomos; immo etiam apostoli munere ipsos ita fungi posse; 3) ut aliquoties saltem in honorem Dei ab aliquo oblectamento etiam licito abstineant et Christo crucifixo aliquo saltem modo conformes se reddant; cui quo magis fuerimus conformes, eo fidentius in gloriae consortes nos fore licebit sperare.

156 b. II. Operarii debent 1. stare contractui iuste inito, ne ante tempus labores deserant neve maiorem mercedem postulent, neve occulta quadam compensatione mercedem augeant. — Quodsi constaret de contractus iniustitia domino-