Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 8

2. Benignius examinet aegrotum minus capacem aut minus dispositum ad aitendendum quam sanum; item, qui pluribus peccatis se gravatum sentit quam qui paucioribus, quia examen debet esse accommodatum poenitenti. Lugo, De poen. disp. 16, sect. 14, n. 594.

3. Nec ordinarie interrogandus poenitens, qua conscientia in hoc illove processerit; id enim nimis grave esset confessario, et per se loquendo praesumi potest poenitentem obiectum apprehendisse, ut secundum se malum est. Excipe, nisi aliud circumstantiae suadeant; quia, ut dixi, rudes saepe non apprehendunt malitiam delectationis morosae in obiecto turpi, et idem est de colloquiis turpibus, quos iocos vocant. Caveat demum confessarius, ne de fabulis et nescio quibus impertinentibus loquendo risui aliorum et dicteriis confessionem obiciat.

Resp. IV. Sicut poenitens in examinanda conscientia sua non tenetur ad maximam diligentiam, sed ad mediocrem tantum, seu qualem prudentes in magni momenti negotiis iuxta capacitatem suam adhibere solent; sic confessarius in examinando poenitente tenetur tantum ad mediocrem et moralem proportionatam poenitentibus temporique ab ultima confessione elapso: quod addo, quia, ubi poenitens diu non confessus est, maiore opus est diligentia, quam si a tempore breviore. Ratio responsionis est, quia poenitens tenetur per se, et primo loco, cum in poenitentiae tribunali sit sui accusator et testis; confessarius autem, utpote iudex, tantum in defectu poenitentis, cuius obligationem subit, ut integritas iudicii procuretur. Hinc Lugo , alii inferunt confessarium non teneri ad maiorem diligentiam quam per se loquendo poenitentem, si nimirum modum se examinandi sciat. Ratio utriusque est, quia, si aut poenitens aut confessarius teneretur ad maiorem diligentiam quam moralem et in magni momenti negotiis a diligentibus adhiberi solitam, sacramentum poeni-

De poen. disp. 16, sect. 14, n. 590.