Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 215

rumque maiore lucro, compensatio quaedam occulta iniustitiae condemnari non posset.

2. In ipso praestando labore debent rebus domini attendere, ut nihil inutiliter consumant, sed utiliter res domini curent cura saltem ordinaria. Quo pertinet, ne fraude utentes colludant cum aliis, qui ex contractu res necessarias afferre vel construere debent, atque horum favore iniusto plus notent rerum consumptarum vel acceptarum, quam reipsa consumptae vel receptae sunt; ne deteriores res pro domino approbantes recipiant, quam quae ex contractu sunt debitae. — Pertinet eo etiam, ne res pro abiectis et derelictis habeant et sibi assumant, quae reipsa domino etiam sunt utiles.

3. Si pro diurno salario laborant, laborare debent tempore laboribus destinato diligentia saltem ordinaria; si pro rebus confectis salarium maius minusve recipiunt, cavere debent, ne cum dispendio qualitatis rerum quantitatem augeant atque defectus arte vel fraude tegentes res deteriores pro melioribus exhibeant.

4. Quamquam observato tempore contractu concesso contractum solvere atque labores deserere possunt, ut obtineant conditiones meliores, generatim tamen dominis impares sunt in acceptandis contractus conditionibus; nihilominus accidere potest, ut etiam ipsi operarii, conventione cum aliis facta, necessitate domini abutantur ad extorquendum salarium iusto maius — quod sane iniustum est.

5. Verum si rationabiliter iudicant, salarium esse minus quam conveniat, iustitiam non laedunt, si etiam conventionem cum aliis ineuntes et post contractus tempus elapsum operam suam negantes inducant dominos ad salarium augendum, intra tamen limites iustitiae; immo si rationabiliter putent, salarium hucusque infra iustitiam haesisse, illudque ad solos infimos iustitiae limites efferre volunt, possunt quadam morali coactione erga alios operarios uti, ut faciant eos consentientes, non autem violentia.

6. Si demum aperte constiterit de salario iniuste parco sive de aliis contractus iniustitiis neque domini post interpellationem iis mederi voluerint, licebit etiam non exspectato